Cleomenes I

E Vicipaedia

Cleomenes I (Κλεομένης) - mortuus inter 490 et 488 a.C.n. - fuit Spartanus rex e stirpe Agiadum ab anno circiter 520 a.C.n. usque ad 490 a.C.n. aut 488 a.C.n. Consors regni e stirpe Eurypontidarum ei fuit inter 510 et 491 a.C.n. Demaratos, quem ut amoveretur effecit, atque ultimis annis eius successor Leotychidas II. Multa bella duxit, multa scelera ei obiciebantur adeo ut non sanus mente fuisse a quibusdam diceretur[1]. Certe quaedam consilia hegemonica in Peloponneso et in omni Graecia fovit quae civitatibus vicinis non placebant atque domi imperium regium, quod tum adhuc vigebat, animo audaci et prompto sibi etiam auxerat.

De gente[recensere | fontem recensere]

Cleomenes erat filius regis Anaxandridae atque eius secundae uxoris ː patri successit quamquam semifrater e prima uxore Dorieus regnum sibi vindicabat atque apud Spartanos popularior habebatur. Leges tamen Cleomenen designabant ut maiorem natu (nam Anaxandrides alteram uxorem duxerat quia prima non pariebat ; quae iam nato Cleomene et ipsa Doriea et alios filios peperit)[2]. Dorieus spe destitutus cum Graecorum manu profectus coloniam in Africam ac deinde in Siciliam deducere conatus infecta re periit[3]. Morienti Cleomeni liberi mares non erant ; cui successit igitur semifrater Leonidas quem Anaxandrides e prima uxore, ut Doriea, genuerat. Ille Leonidas filiam unicam Cleomenis, Gorgo[4], uxorem duxerat.

De rebus exteris[recensere | fontem recensere]

Tempore quo Cleomenes regnabat Lacedaemonii rebus internis civitatum finitimarum saepe operam dederunt[5] ac simul omnes civitates in Peloponneso in Foedus Peloponnesiacum circa se congregare conabantur[6] ː quoniam imperium Spartae collegiale erat difficile dictu an Cleomenes illorum consiliorum praecipuus instigator fuerit. Certe exercitum in Atticam, in Argolidem, in insulam Aeginam duxit et historici moderni de imperialismo Lacedaemonio abhinc iam loqui non dubitant. Nondum tamen longinquis expeditionibus assueti erantː ipsum Cleomenen ostendebat Herodotus quomodo anno 499 a.C.n. Milesium Aristogoran Sparta expulerit sibi expeditionem proponentem qua Lacedaemonii Ionias civitates iugo liberassent atque simul toto Persico imperio potiti essent[7].

De bellis cum Argivis[recensere | fontem recensere]

Semel atque iterum in Argolidem intravit quae tum inimicissima civitas iamdiu erat. Certe circa 494 a.C.n. (?) paene omnes mares Argivos necavit postquam pugna apud Sepeiam commissa eos fudit atque superstites in lucum sacrum confugientes circumcludit atque per fraudem falsis promissis ad mortem allicit. Postremo, cum sese decipi intellexissent, lucum ipsum herois Argi comburi iussit cum omnibus hostibus qui adhuc supererant adeo ut Herodotus tradiderit aetate sequenti donec pueri ad aetatem virilem pervenirent servos Argis civium locum habuisse. E qua narratione et oraculo Pythiae ambiguo fabula postea inventa est nobis a Pausania et Plutarcho[8] tradita ː post illam cladem poetriam Telesillam feminas ad patriam tuendam armasse et Lacedaemonios adgressam eos pudore induxisse ut domum reverterent ne sibi aequa ignominia macularent sive vicissent adversus feminas, sive cladem accepissent. Pausanias haec narrabat dum monumentum Argis Telesillae erectum describit[9]. Nihilominus haec fabula Herodoto ignota non re vera historica videtur[10]. Cum domum rediit Cleomenes apud ephoros accusatus est non quod lucum sacrum profanasset sed quod pecuniam ab Argivis accepisset ne eorum urbem expugnaret. Etenim accusatores existimabant (fortasse recte) urbem Argos post victoriam facile capi potuisse. Rex respondit ex victimis omina infausta relata causam fuisse cur Argos nolentibus deis adgressus non esset. Iudices eum absolverunt[11].

De Atticis rebus[recensere | fontem recensere]

Ex oraculo Delphico, ut volebat Herodotus, Lacedaemonii exercitum Athenas adversus ultimum Pisistratidarum Hippian miserunt[12], et Athenienses ducente Cleomene tyrannide liberarunt (510 a.C.n.). Postea cum Clisthenes populi favore elatus plurimum polleret, Cleomenes qui eius rivali Isagorae favebat, parva manu ad Athenas accessit et 700 familias civitate expulit. Mox tamen ipse in Acropoli ab irato populo obsidebatur atque in fidem sese dedere coactus est[13]. Anno 507 a.C.n. ultionis cupidus magnum exercitum sociorum et Lacedaemoniorum Eleusinem duxit ; at cum socii intellexerunt tyrannidem Isagorae ad restituendam sese venisse, domum abierunt et Cleomenem deseruerunt[14].

De dissensionibus cum Demarato[recensere | fontem recensere]

Circa 506 a.C.n. Cleomenes exercitum Lacedaemoniorum una cum altero rege Demarato in Atticam duxit, auxilio populo Atheniensium adversus Pisistratidas missus. Sed postquam Cleomenes amicum suum Isagoran ad tyrannidem promovere voluit, Damaratos iratus ex Eleusine sese recepit una cum Corinthiis[15]. Huius divortii causa Spartani legem tulerunt in posterum numquam ambos reges eundem exercitum ducturos esse[16]. Ita odium pertinax inter duos reges ortum erat. Uter regum in hac re senatus et ephororum mandata maiore fide observarit nescimus ː certe bella posteriora Cleomeni potius quam Damarato mandata sunt.

Denuo circa 491 a.C.n. cum Cleomenes proceres in insula Aegina qui partes regis Persarum sequi accusabantur adprehenderet atque custodiret Damaratus res ab eo gestas Spartae calumniabatur[17]. Itaque cum rediit Cleomenes verba eius patris Aristonis memoravit qui in senatu coram ephoris nuntiato uxoris partu olim dixerat Demaratum post septem menses tantum natum filium suum esse non posse (quem illorum verborum temere emissorum postea paenituisse dicebatur) ac simul rivalem ex eadem gente Eurypontidarum ei subornavit qui regnum sibi vindicaret, Leotychidan nomine. Spartani tum rem ad oraculum Delphicum referunt et Cleomenes Pythiam pecunia corrupit ita ut sibi consentanea vaticinaretur. Sic effecit ut Damaratus homo privatus iudicaretur quia a stirpe Heraclidarum iam alienus esse credebatur ex testimonio Pythiae. Quia tamen statim apud Darium fugit vera causa abdicationis ad bellum inter Persas et Graecos pertinuisse videtur.

De morte[recensere | fontem recensere]

Postquam corrupta Pythia cognita est Cleomenes in Thessaliam ac deinde in Arcadiam fugit. Iam civitates Arcadicas adversus patriam Lacedaemonicam consociabat cum Spartani eum in regnum restituere maluerunt ne malum in infinitum cresceret[18]. Iam demens videbatur esseː quocirca eum ligabant. Nihilominus Cleomenes mox furore correptus se ipsum cultro laniasse usque ad mortem traditur[19]. Auctores antiqui - ut tum solitum est - hunc furorem ad iram deorum referebant sive ob quinque milia supplicum Argivorum in asylo sacro concrematos, sive ob agros Demetros Eleusine vastatos sive propter Pythiam pecunia corruptam[20]. Moderni dubitant an non caedes potius haec fuerit ab inimicis aut a propinquis regnare gestientibus morte voluntaria dissimulata[21]. Etenim magnum flagitium inter Graecos fuit venalis Pythia. Res in obscuro est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herodotus VI.84. Cf. Georges Devereux, Cléomène le roi fou : étude d'histoire ethnopsychanalytique, Aubier, 1995.
  2. Herodotus V.39-42. Pausanias III.3.9-10.
  3. Terpsichore 42-48. Pausanias III.16.5.
  4. Terpsichore 51
  5. Thucydides I.18
  6. Terpsichore 91-93
  7. Terpsichore 49-51.
  8. Mulierum virtutes 245c-f
  9. Descriptio Graeciae II.20.8-10
  10. "Telesilla" in Ancient History Encyclopedia.
  11. Erato 82.
  12. Herodotus, Terpsichore 64-65.Aristophanes, Lysistrata 1150-6.
  13. Aristophanes, Lysistrata 274-85. Aristoteles, De republica Atheniensium 19.
  14. Terpsichore 62-76
  15. Herodotus V.74-76.
  16. Herodotus V.74
  17. Herodotus VI.50-51
  18. Erato 74-75
  19. Herodotus VI.74
  20. Herodotus VI.75. Pausanias III.4.2.
  21. Der neue Pauly, sub nomine.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]