Archipelagus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Archipelagus Finniae est numerosissimus quod ad insulas pertinet

Archipelagus initio dicebatur aut Mare Aegaeum omne, aut ea pars in qua plurimae insulae reperiuntur.[1] Apud recentiores idem vocabulum aut omne mare in quo multae insulae sitae sunt, aut gregem ipsarum insularum, indicat.[2] Verbum formam Graecam habere praetenditur, sed ex appellatione Italica arcipelago saeculo XIII scripta re vera derivatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer titulum operis Christophori Bondelmontii, Liber insularum Archipelagi saeculo XV ineunte scriptum, cuius exemplar anno 1475 factum servatur
  2. Confer e.g. titulum tabulae geographicae "Archipelagus Orientalis sive Asiaticus" (Amstelodami: Blaeu, 1659)