Antonius Freire

E Vicipaedia

Antonius Freire, erat grammaticus et scriptor latinus natione Portugalensis.

Vita[recensere | fontem recensere]

In oppidulo "Ansão" quod situm est Conimbrigam inter et Collipponem, pago qui vulgo "Liboinha" nuncupatur, die 18° mensis Novembris anno 1919°, humili loco in lucem editus est. Ludo in pago natali frequentato, apud Iesuitas Vimarani Gymnasii studia perficeret. Politioribus litteris per annos tres operam navavit, adeo humaniorum litterarum studiosus evasit ut saepius pro discipulo magistrum publice ageret. Studiis peractis, Societatem Iesu annum agens duodevicessimum ingressus est. Deinde Philosophicis studiis Bracarae Augustae vacavit et explevit ac in ea Lauream adeptus est. Theologiae studiis Oxoniae inchoavit absolvitque Granatae in Hispania, ubi doctoratus gradu fuit decoratus. Multos itinera studiorum maxime causa peragravit, itaque haud paucos Vivae Latinitatis conventus adivit in quibus commentationes Latine exaratas numquam non habuit, imprimis eis Lugduni (1959), Romae (1966), Avennionis (1969), Bucarestae (1970), Lovanii (1971), Amstelodami (1973). Opera scripsit amplius sexaginta, non solum de re philosophica sed praesertim etiam ad linguam litterasque Graecas atque Latinas pleraque potissimum spectant. Commentariis bene multis ac diurnis operam praestitit adiutricem ; quae inter haec praecipue eminent : Brotéria, Comércio do Porto, Diário do Minho, Euphrosyne, Latinitas, Lumen, Magnificat, Melissa, Orbis Latinus, Revista Portuguesa de Filosofia et Vox Latina. Bracarae Augustae die 18° mensis Februarii anno 1997° annum septuagessimum octavum agens mortuus est.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]


Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!