Acharnae

E Vicipaedia

Acharnae maximus fuit demus Atticae regionis antiquae; in parte boreo-occidentali planitiei Atticae sita fuit, ad meridiem Parnassi montis prope Athenas. Acharnenses imprimis cultui frumenti, vini atque olivarum se dederunt. Comicus Graecus Aristophanes in comoedia sua, titulo Acharnenses, velut crematores carbonum ligneorum eos derisit. Pindarus autem incolas fortes nominavit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!