Marcus Bassaeus Rufus

E Vicipaedia

Marcus Bassaeus Rufus, Marci filius, fuit eques Romanus e tribu Stellatina et praefectus praetorio ab anno 168 usque ad annum 177, Marco Aurelio imperante.

Omnem cursum honorum equestrem, eximiae virtutis causa, splendide percucurrit : nam primo bis centurio primipilus fuit, ac postea deinceps tribunus quintae cohortis vigilum, tribunus cohortis decimae urbanae, tribunus cuiusdam cohortis praetoriae, procurator Asturiae et Gallaeciae, procurator regni Norici, procurator Belgicae et duarum Germaniarum, ac tandem Romam regressus procurator a rationibus et praefectus vigilum[1].

Anno 168, praefectus Aegypti factus est; anno nondum finito tamen, mortuo ex peste praefecto praetorio Furio Victorino, in eius locum Romam revocatus est. Expeditioni adversus Sarmatas Germanosque usque ad annum 175 interfuit. In quo bello ob eximiam virtutem ab imperatoribus Marco Aurelio et Commodo eius filio, coronis, hastis puris aliisque donis militaribus donatus est, necnon ornamentis consularibus. Isdem imperatoribus suadentibus senatus ei tres statuas honorificas Romae decrevit, in Foro Traiani, in templo Martis Ultoris atque in templo divi Antonini Pii.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Karol Kłodziński, Equestrian cursus honorum basing on the careers of two prominent officers of the Emperor Marcus Aurelius., In Tempore, 2010 ː 1–15 (Hic legere potes).
  • Paul von Rohden: "Bassaeus 2" - apud: RE, III/1, Stutgardiae 1897, col. 103-104
  • Benoît Rossignol, "Les préfets du prétoire de Marc Aurèle", Cahiers du Centre Gustave Glotz, 2007ː 141-177