Elementa (Euclides)

E Vicipaedia
Elementorum initium (editio Ioannis Tacuini(it), Venetiis, 1505)

Elementa (Graece Στοιχεῖα) sunt principiorum geometriae enarratio, Euclidis Alexandrini[1] opus magnum, quod per saecula scientiae geometricae fons primus et principalis fuit et nunc ad geometriam Euclideam dictam ediscendam is manet. Fine saeculo IV a.C.n. aut initio saeculo III Elementa composita sunt.

Opera huius generis, ante Euclidem composita, quorum notissimum Hippocratis Chii liber fuerat, perdita sunt; absunt et commentaria Graeca antiqua Pappi Alexandrini et Theonis Alexandrini; Procli Diadochi commentaria servantur.

In tredecim libros Elementa divisa sunt, sed saepe iis etiam duo libri de polyhedris regularibus adduntur (liber XIV ab Hypsicle Alexandrino et liber XV a discipulis Isidori Milesii compositus est).

Petrus Ramus, Federicus Commandinus, Christophorus Clavius, Henricus Savilius(en) commentaria Latina ad Elementa composuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Qui Aevo Medio et aetate Renascentiae cum Euclide Megarensi saepe contaminatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]