Latinitas bona

Translitteratio Linguae Graecae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Cum varie litterae Graecae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum lingua Graeca varie per aevos enuntiata sit, sunt compluria systemata translitterandi. Latina autem lingua fere semper idem systema usurpatur quo utebantur ipsi Romani, Classica aetate, nempe:

Litterae Ipsae[recensere | fontem recensere]

Nota bene nomina ipsarum litterarum tam vetera sunt ut non systemati congruant, e.g. mu non my, upsilon non ypsilon, kappa non cappa.

Litterae Simplices[recensere | fontem recensere]

Littera Graeca Littera Latina notae
α a
β b
γ g γ ante γ, κ, χ scribitur n, e.g. ἄγγελος = angelus
δ d
ε e
ζ z
η ē
θ th
ι i
κ c More classico numquam (neque ante i, e, y, etc.) k transcribitur!
λ l
μ m
ν n
ξ x
ο o
π p
ρ r, rh Ineunte verbo rh, et ρρ = rrh. Alibi 'r'.
σ s
τ t
υ y, hy Ineunte verbo hy, alibi y.
φ ph
χ ch
ψ ps
ω ō
h

Litterae Obsoletae[recensere | fontem recensere]

  • Littera ϝ antiquioribus verbis fit v, e.g. Ἀργείϝοι = Argivi, sed quiescente littera, et Latine omittebatur. Nomen priscum litterae datur a Cassiodoro 7.148 ut va[u] (sed saepius Latine digammon, digamma etc.)
  • Nomen litterae ϙ datur a Quintiliano in Institutionibus 1.4.9, aliis manuscriptis coppa, aliis koppa.

Diphthongi[recensere | fontem recensere]

Litterae Graecae Litterae Latinae notae
αι ae Etiam ante vocalem, e.g. Αἰαίη = Aeaea
ει ī Ante vocalem nonnumquam ē, e.g. Δάρειος = vel Dareus vel Darius
οι oe Etiam ante vocalem, e.g. Μελίβοια = Meliboea
υι yi, hyi
ā
ē
ō
αυ au Ante vocalem, licet av scribere, e.g. Agave
ευ eu Ante vocalem, licet ev scribere, e.g. evangelium
ου ū
ᾱυ ay E.g. Ταύγετα = Taygeta
ηυ ey E.g. κήυξ = ceyx
ωυ ōy E.g. Μωυσῆς = Moyses

Antiquissimis verbis nonnumquam υ fit u (e.g. μῦ = mu), et diphtonga ex iota subscripta conservantur (e.g. τραγῳδία = tragoedia, sed non in verbis tempore classico mutuatis (e.g. γρῦ = gry, ῥαψῳδία = rhapsodia).

Translatio Inclinationis[recensere | fontem recensere]

Quod attinet ad inclinationem, classes nominum varie a Graeco in Latinum transferuntur.

Prima Declinatio[recensere | fontem recensere]

  • Nomina feminina in -η Latine vel -e -es (e.g. crambe, Dione) manent, vel -a -ae (e.g. Libya) fiunt.
  • Nomina feminina in -α solent fieri nomina solita primae declinationis.
  • Nomina masculina in -ας Latine manent -as, sed casus genitivus solet esse -ae potius quam -ου (e.g. Aeneas).
  • Nomina masculina in -ης varie tractantur. Nomina communia saepius fiunt -a -ae (sed masculina, e.g. poeta, Latinista sed a contrario clibanites), nomina propria saepius vel -es -ae (e.g. Anchises), vel potius transferuntur ad declinationem tertiam (quod tempore Hellenistico et lingua ipsa Graeca nonnumquam fiebat, e.g. Euripides).

Secunda Declinatio[recensere | fontem recensere]

  • Nomina masculina et feminina in -ος paene semper fiunt -us -i (e.g. Diodorus, Aegyptus), sed interdum terminationem -os et -on retinent (e.g. Delos, dialectos). Rarius terminatio quoque nominativi pluralis -oe retinetur (paene semper in operum litterariorum nominibus e.g. Adelphoe, Choëphoroe, sed etiam Arctoe). Rarissime vocativum -ie invenimus vice -i (Pythie, Delie, Bromie).
    • Substantiva ex adiectivis duarum terminationum possunt fieri -a in feminino (e.g. enthea)
  • Nomina "Atticae declinationis" in -ως figuras suas Graecas retinent (Halōs, -ō)
  • Nomina neutrius generis vel -on -i (e.g. rhododendron) vel -um -i (museum) Latinizantur.

Tertia Declinatio[recensere | fontem recensere]

  • Singula addenda

Declinationes Neograecae[recensere | fontem recensere]

  • -ο = -um -i, -on -i
  • -ι = -ium -ii, -ion -ii
  • -α, -ας possunt esse aut primae declinationis aut reliquae tertiae
  • -η, -ης possunt esse primae declinationis (sed cf. nomina antiqua in -ης), sed memento plurima nomina gentilicia Neograeca esse re vera genitiva, ergo non in casus alios inclinari posse!

Vide etiam[recensere | fontem recensere]