Svolla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Thorbeckegracht iuxta Svollam

Svolla sive Swolla (Nederlandice Zwolle) est urbs Nederlandiae et caput provinciae Transisalaniae. Incolarum habet 115 144 (anno 2007).

Sigillum anni 1295: Sanctus Michael draconem interficit.

Svolla Medio Aevo apud Isalam flumen condita est, nomine Suol (scil. "locus eminens"). Anno 1815 Svolla caput Transisalaniae facta est.