Appellatio litterarum linguae Latinae aevis mediaevali et humanistico

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Appellatio litterarum linguae Latinae aevis mediaevali et humanistico.

Appellatio litterarum Italica[recensere | fontem recensere]

Ut pronuntiatus ecclesiasticus Italicus.

Appellatio litterarum Gallica[recensere | fontem recensere]

Ut pronuntiatus ecclesiasticus Italicus, his exceptis:

c pronuntiatur k vel s
ca pronuntiatur ka
ce, cae et coe pronuntiatur se
ci pronuntiatur si
co pronuntiatur ko
cu pronuntiatur ku
g pronuntiatur g vel ʒ
ga pronuntiatur ga
ge, gae et goe pronuntiatur ʒe
gi pronuntiatur ʒi
go pronuntiatur go
gu pronuntiatur gu
m pronuntiatur m (attamen in fine verbi n)
qu pronuntiatur k (in Italia vero pronuntiatur kw)
qua pronuntiatur ka (in Italia vero pronuntiatur kua)
que pronuntiatur ke (pronuntiatur kue)
qui pronuntiatur ki (pronuntiatur kui)
quo pronuntiatur ko (pronuntiatur kuo)
quu pronuntiatur ku (pronuntiatur kuu)
v pronuntiatur v
x pronuntiatur ks

Appellatio litterarum Hispanica[recensere | fontem recensere]

Ut pronuntiatus ecclesiasticus Italicus, his exceptis:

c pronuntiatur k vel θ
ca pronuntiatur ka
ce, cae et coe pronuntiantur θe
ci pronuntiatur θi
co pronuntiatur ko
cu pronuntiatur ku
g pronuntiatur g vel x
ga pronuntiatur ga
ge pronuntiatur xe
gi pronuntiatur xi
go pronuntiatur go
gu pronuntiatur gu
m pronuntiatur m (attamen in fine verbi n)
qu pronuntiatur kw vel k (in Italia vero pronuntiatur ku)
qua pronuntiatur kwa (in Italia vero pronuntiatur kua)
que pronuntiatur ke (pronuntiatur kue)
qui pronuntiatur ki (pronuntiatur kui)
quo pronuntiatur ko (pronuntiatur kuo)
quu pronuntiatur ku (pronuntiatur kuu)
v pronuntiatur b
x pronuntiatur ks
z pronuntiatur θ

Appellatio litterarum Germanica[recensere | fontem recensere]

Ut pronuntiatus ecclesiasticus Italicus, his exceptis:

ae pronuntiatur ɛ
oe pronuntiatur ø
c pronuntiatur k seu ts
ca pronuntiatur ka
ce, cae et coe pronuntiantur tse
ci pronuntiatur tsi
co pronuntiatur ko
cu pronuntiatur ku
g pronuntiatur semper g
h pronuntiatur h
qu pronuntiatur kv
s pronuntiatur s vel z
z pronuntiatur ts

Appellatio litterarum Russica[recensere | fontem recensere]

Ut Pronunciatio Germanica, his exceptis:

z pronuntiatur z

Appellatio litterarum Hungarica[recensere | fontem recensere]

Ut pronuntiatus ecclesisaticus Italicus, his exceptis.

ae pronuntiantur similiter ac Hungarice é.
oe pronuntiantur similiter ac Hungarice é.
c pronuntiatur k seu ts
ca, co, cu pronuntiantur ka, ko, ku.
ce, ci, cy, cae, coe pronuntiantur similiter ac Hungarice ce, ci, ci, cé, cé.
g pronuntiatur semper g.
h pronuntiatur h.
qu pronuntiatur kv.
s pronuntiatur s vel z.
z pronuntiatur semper similiter ac Hungarice z, vel dz.

Appellatio litterarum Lituanica[recensere | fontem recensere]

Ut pronuntiatio Germanica, his exceptis:

ae pronuntiatur ut ė Lituanicum
oe pronuntiatur ut ė Lituanicum
qu pronuntiatur kv (sed nonnulli iuniores pronuntiant kw more Anglico)
s pronuntiatur s vel, inter vocales posita, praecipue ante syllabam accentum gerentem, ut z
z pronuntiatur z

Appellatio litterarum Anglica[recensere | fontem recensere]

Nonnulli qui musicae student compositorum Anglicorum aevi Renascentiae (e.g. Gulielmi Byrd, Thomae Tallis) alium suggesserunt pronuntiatum quem eo tempore adhiberi opinantur:

Ut pronuntiatus ecclesiasticus Italicus, his exceptis:

c pronuntiatur k vel s
ca pronuntiatur ka
ce, cae et coe pronuntiantur se
ci pronuntiatur si
co pronuntiatur ko
cu pronuntiatur ku
-cce et -cci pronuntiantur kse et ksi (e.g. ‘’ecce’’ = ‘’”ekse”’’)
g pronuntiatur g vel ʒ vel ŋ
ga pronuntiatur ga
ge, gae et goe pronuntiantur ʒe
gi pronuntiatur ʒi
go pronuntiatur go
gu pronuntiatur gu
gn pronuntiatur ŋn (e.g. "agnus" = "aŋnus"
j vel i quando tanquam consonans adhibetur, pronuntiatur dʒ (e.g. Ihesus = "dʒe zus)
s pronuntiatur s ad initium vocabuli et iuxta consonantem vel z inter duas vocales (e.g. miserere = mi ze re re)
sce et sci pronuntiantur sse et ssi
t pronuntiatur t vel s
-tia, -tie, -tii, -tio et -tiu pronuntiantur sia, sie, si’i, sio et siu (e.g. gratia = 'gra sia')


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!