Nox Longarum Ensium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adolphus Hitler anno 1933 una cum "amico" Ernesto Röhm, nimis proximo, nimis populari, nimis potenti, nimis simili, quam ut posset supervivere...
Inter victimas Noctis Longarum Ensium Ericus Klausener fautor Actionis Catholicae et audax contradictor ideologiae nazisticae, interfectus Berolini. (Pittacium postale in eius honorem, 1984).
Wilhelmus Eduardus Schmid, famosus musicus et criticus de rebus musicis, interfectus per errorem in Nocte Longarum Ensium Monaci Bavariae die 30 iunii 1934, quippe qui paene idem nomen habuisset quam Ludovicus Schmitt amicus Ottonis Strasser! Rudolphus Hesse misit postea flores eius viduae ad sese excusandum propter errorem!

Nox Longarum Ensium (theotisce : Nacht der langen Messer) nomen est necum imperatarum ab Adolpho Hitlero quae patratae sunt inter diem 30 mensis Iunii et diem 2dum mensis Iulii anni 1934, quibus diebus duces ordinis paramilitaris SA (qui vocabantur Camisiae Fuscae) qui tunc temporis congressum habebant in urbe balineatoria Bad Wiessee interfecti sunt, una ubique in Germania cum compluribus contradicentibus regimini nazistico, cum priscis inimicis atque etiam priscis amicis Adolphi Hitleri, cum politicis democraticis, militibus, et quibusdam aliis qui per errorem necati sunt[1].

Hitler timebat enim potentiam nimis magnam Ernesti Röhm ducem Camisiarum Fuscarum, nimis proximum, nimis popularem, nimis potentem, nimis similem, quam ut posset diu supervivere...

Circiter 200 homines interfecti sunt quorum 85 nomina solum nota sunt.

His criminibus patratis, nemine posthac obstante, Adolphus Hitler potestatem absolutam potiri valuit.



Notulae[recensere | fontem recensere]

  1. Ut Wilhelmus Eduardus Schmid, famosus musicus et criticus de rebus musicis, interfectus per errorem Monaci Bavariae die 30 iunii 1934, quippe qui paene idem nomen habuisset quam Ludovicus Schmitt amicus Ottonis Strasser, "amici" Hitleri, vice praesidis factionis nazisticae ipsius interfecti...