Naufragium navis ''Costa Concordia''
Naufragium navis Costa Concordia calamitas maritima periculosissima fuit, quae accidit die 13 Ianuarii 2012 iuxta litus insulae Italicae Igilii, in Tuscia regione.
Index |
Acta naufragii [recensere]
Die 13 Ianuarii 2012, qui erat dies Veneris, ob cursus errorem nautae Francisci Schettino[1], Italica navis Costa Concordia ad scopulos, quibus nomen est Scoliae insulae, allisa est et naufragium fecit iuxta Caput Gabbianaram.
Quo facto latus eius male afflictum est et navis tantopere declinari coepit, ut non multum abesset, quin tota aquis submergeretur. Vehebantur ea amplius tria milia viatorum cum mille fere nautis et ministris diversi generis. Terrore panico orto multi in mare desiliendo et in terram natando salutem petere conabantur.
Saltem viginti quinque viatores hac calamitate interierunt, centum et decem vulnerati sunt ac septem non sunt postea inventi[2][3].
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Naufragium navis Costa Concordia spectant. |
Notae [recensere]
- ↑ | Naufragio Giglio/ Arrestato il comandante Francesco Schettino | 14 gennaio 2012
- ↑ al Giglio, tre morti annegati Fermati comandante e primo ufficiale - Corriere della Sera|pubblicazione=Corriere della Sera|giorno=14|mese=gennaio|anno=2012|accesso=14 gennaio 2012
- ↑ al Giglio, panico per oltre 4000 persone tre morti, 14 feriti, dispersi "non quantificabili"|pubblicazione=La Repubblica|giorno=14|mese=gennaio|anno=2012|accesso=14 gennaio 2012