Mese
|
Via Media : Mese Constantinopolis |
|
|---|---|
Media[1] (Graece: ἡ Μέση [Ὀδός], Mesē) erat via principalis in Constantinopole, quae inter palatium Imperiale (ab Chalkem) et moenia urbis (Porta Aurea), ubi coepit via Egnatia.
Cursus [recensere]
Coepit Mese ab Augustaeo prope aedem Sanctae Sophiae. Inde ibat recte via usque ad Forum Constantini, tunc ad Forum Theodosianum vel Tauri. Ibi incurrit Porticus Longus quo per vallem et ripam ad Blachernas itur. Mese autem ad Philadelphium continuebat et Amastrianum (in tabulam nostram puncto purpureo indicatum); ibi dividebatur. Ramus meridianus ad Forum Bovis et Forum Arcadii, inde ad Portam Auream porrexit, unde incepit Via Egnatia. Ramus septentrionalis extendit ad Templum Sanctorum Apostolorum et Portam Charsii (sed apud recentiores Portam Hadrianopolitanam).[2]
Mese erat via triumphalis Constantinopolitana, et per quam processiones omnius generis ambulabant.[3]
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Carolus Du Cange, Historia Byzantina duplici commentario illustrata (Lutetiae, 1680) Textus vol. 2 pars 1 p. 70</ref>
- R. Janin, Constantinople byzantine: développement urbain et répertoire topographique (Lutetiae: Institut Français d'Etudes Byzantines, 1950) pp. 43-45
- Cyril Mango, "The Triumphal Way of Constantinople and the Golden Gate" in Dumbarton Oaks Papers vol. 54 (2000) p. 173 ff.