Impetus Holmiae Aprili 2017 factus

E Vicipaedia
Autoplaustrum (a dextra) noctu e loco calamitatis sepositum
Cursus autoplaustri

Impetus Holmiae Aprili 2017 factus est arietatio autoplaustri adversus turbam hominum in Drottninggatan, via principali Holmiae, die 7 Aprilis 2017 conlineata. Qua in proculcatione, quae in pariete pantopolii Åhléns ad finem pervenit, quattuor homines necati sunt, violati quindecim, e quibus novem graviorem noxam contraxerunt.

Dubium non est, quin Rakhmat Akilov, patrator huius ictus terroristici, praeconiis ab asseclis regiminis ISIS divulgatis inspiratus suum facinus commiserit. Akilov, asyli petitor Usbecus 39 annos natus, cum venia in Suecia commorandi ei denegata esset anno 2016, de medio discesserat, ut latebris civitatis se occultaret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]