Roman numeral 10000 CC DD.svg

Idis Amin Dada

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Idis Amin Dada (vulgo: Idi Amin Dada) (natus Idi Awo-Ongo Angoo scilicet in Koboko die 17 Maii 1928; Ieddae in Arabia Saudiana die 16 Augusti 2003 mortuus) fuit miles exercitus et dictator Ugandae ab anno 1971 usque ad annum 1979.

In Uganda, fuerunt sui mores tam violenti et studiosi (includendo persecutiones in Acholios, Langoos, et alias nationes atque Hinduistos Christianosque) ut hostiae regiminis sui non distincte cognoscuntur. Homines necati aestimantur ab internationali commissione iudicum (International Commission of Jurists) magis quam 80 milia et fortasse circiter 300 milia. Altera aestimatio, facta ab institutis exsulum, adiuvante Amnestia Internationali (Amnesty International), est 500 milium mortuorum.

Idis Amin sibi dedit titulum "Excellens praeses vitae, Feldimperator Al Hadji Doctor Idi Amin, V.C., D.S.O., M.C., dominus omnium bestiarum in orbe terrarum, piscium maris, et victor Imperii Britannici universe et singillatim Ugandae."


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!