Gulielmus Iohannes Goscombe John

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Monumentum militum a Goscombe John erectum

Guliemus Iohannes Goscombe John (natus 21 Februarii 1860 ad Castra Didii, mortuus 5 Decembris 1952 Londinii), armiger, sculptor praeeminens Cambrensis erat.

Cardiffiae nati pater Thomas John, Ecclesiae Cathedralis Landavensis cantor, ligni sculpturae arte pollebat. Castellum Cardiffiense Iohannis Butae Marchionis munificentia restauratum opus eius exhibet.

Londinium transgressus Goscombe John Lambethiae apud Thomas Nichols quinque annos formatus, postea vespere apud Walterum Frith Stephanumque Dalou studebat. Anno 1884 Academiae Regalis Scholas frequentare coepit.

Amicorum beneficentia itinera Italica et per maris interni partes occidentales bis faciebat. Anno Lutetiae, ubi Rodini influentiam subibat, degebat.

Prima opera eius, scilicet 'Morpheus' (1990) monumentumque Walteri Powell in honorem exactum, Parisiis concepta, acclamationem publicam excipiebant.

Sculptilia Goscombe diversorum generum sunt. Aere praesertim usus est, sed lignum ceratumve reperitur.

Multi primates figurant, inter quos militares (saepe equestres),duces, marchiones, episcopi sed etiam Cardiffiae negotiatores necnon Cambrenses illustres.

Principis Walliae Investiturae regalia Musaeique Nationalis Cambrensis lapidis a rege positionis instrumenta anno 1911 excudebat.

Parentes complures (v.g. uxor, socrus, filiae, nepotes) amici quoque in opera eius videntur.

Aevi novi spiritui conformiter opera nonnulla corpus humanum exhibentia (v.g. Joyance) ludum celebrant, alia (v.g. Elf) imaginaria sunt.

Opera eius praecipua Londinii (v.g. Museo Imperiali Belli) Britanniaeque orae maritimae occidentalis urbibus conservantur. Glasgua, Prestonia, Liverpolium, Lucis Solis Portus, Aberystwyth, Maridunum exempla habent. Maxime tamen Cardiffiae (v. g; Musaeo Nationali Cambrensi), inspectui patent. Landaviae praesertim, tum in ecclesia cathedrali cum in vici spatio publico sive viridi, ingenii eius specimina inveniuntur.

Goscombe John Londinii Bosco Iohannis (St. John's Wood) habitabat.