Gadara (Umm Qais)

E Vicipaedia
(Redirectum de Gadara (Umm Quais))
Salire ad: navigationem, quaerere
Gadara Decapolitana, hodie in Iordania
Theatrum occidentale Gadarae
Columnae ecclesiae octogonalis Gadarae

Gadara – cuius ruinae urbi Umm Qais in Iordania adiacent – a Iordane in orientem versus sita erat, circiter 10 chiliometra (linea aerea) a fine Lacus Gennesaret meridiano, et ad civitates Decapolitanas pertinebat.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Urbs nota est propter duo theatra. Theatrum septentrionale, cuius paucae reliquiae exstant, 6000 spectatores recepit. Theatrum occidentale saeculo secundo exstructum sub Acropoli situm est. Sedes eius, quae ut orchestra semicirculatus totae e basalte constant, fere 3000 spectatoribus locum dedit. Saeculo octavo partim distructum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Immanuel Benzinger: Gadara 1. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. VII,1, Stuttgardiae 1910, Coll. 436–437.
  • Thomas Maria Weber: Gadara Decapolitana. Untersuchungen zur Topographie, Geschichte, Architektur und der Bildenden Kunst einer „Polis Hellenis“ im Ostjordanland. Harrassowitz, Aquis Mattiacis 2002 (Gadara – Umm Q¯es, 1; Abhandlungen des Deutschen Palästina-Vereins, 30) ISBN 3-447-03981-7
  • Adolf Hoffmann, Susanne Kerner (ed.): Gadara – Gerasa und die Dekapolis. Zabern, Mainz 2002 (Antike Welt, Sonderheft; Zaberns Bildbände zur Archäologie) ISBN 3-8053-2687-4

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gadara spectant.