Ferrivia subterranea Londiniensis
Appearance
Subterranea Londiniensis est orbis maxima et antiquissima ferrivia subterranea urbana. Nam prima via aedificata est anno 1863, et nunc linearum Circularis, Metropolitan et Hammersmith&City pars est. Hodie rete composita est ex 406 km, ex quibus 182,7 in cuniculis sub solo constructi sunt. In cuncta rete media traminium velocitas 33 km singulis horis est.
Aedificationis ars
[recensere | fontem recensere]Cunicula subterraneae londiniensis aedificata sunt duobus moribus:
- Primitiva vadosa cunicula aedificaventur excavando sub urbis viis, astaria ponendo in fondo fossae, ac de integro aedificando vias super fossas. Ita cuniculorum operas diu perduxerant.
- Anno 1890 novus "talpae" construendi modus inductum est: ita cunicula ocius construita sunt et profundius. Pro huius cuniculorum forma rotunda ita universa Subterranea sermone cotidiano "tube" ('tubus') etiam appellatur.
Astaria non solum sub terra ponitur, sed etiam soli grado, praecipue extra urbis centrum. In cuncta rete electrica tramina ambulant, et alintur ex electricitate e tertium ac quartum ferra versoria, quae ponentur alter in medio astarii, alter a latere.
Lineae
[recensere | fontem recensere]Subterranea Londiniensis composita est ex undecim lineis:
Nomen | Color | Operis exordium | Longinquitas | Stationes | Homines intra annum | |
---|---|---|---|---|---|---|
Linea Bakerloo | Castaneus | 1906 | 23 km | 25 | 95,9 decies centena milia | |
Linea centralis | Ruber | 1900 | 74 km | 51 | 183,5 decies centena milia | |
Linea circularis | Luteum | 1884 | 22 km | 27 | 68,4 decies centena milia | |
Linea districtus¹ | Viridis | 1868 | 64 km | 60 | 172,8 decies centena milia | |
Linea ab Hammersmith in urbem² | Roseus | 1863 | 14 km | 28 | 45,8 decies centena milia | |
Linea Iubilaei | Argenti | 1979 | 36 km | 27 | 127,5 decies centena milia | |
Linea metropolitana | Violaceus | 1863 | 67 km | 34 | 53,6 decies centena milia | |
Linea septentrionalis | Niger | 1890 | 58 km | 51 | 206,7 decies centena milia | |
Linea Piccadilly | Fuscus caeruleus | 1906 | 71 km | 52 | 176,1 decies centena milia | |
Linea Victoriae | Dilucidus caeruleus | 1969 | 21 km | 16 | 161,3 decies centena milia | |
Linea ab Waterloo in urbem³ | Glaucus | 1898 | 2 km | 2 | 9,6 decies centena milia | |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Victoria underground line gets go-ahead" e The Guardian (21 Augusti 1962)
- Claire Burke, "Cities: The Christmas story of one tube station's 'Mind the Gap' voice" in The Guardian (25 Decembris 2019)
- Gwyn Topham, "Major tube upgrades shelved as TfL struggles to balance books" in The Guardian (11 Decembris 2018)