Contra-lucem

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Photographema contra Solem occidentem factum
Photographia contra lucem hic adumbrationem hominis et aditum cuniculi vehementius dicit.
Summum templum contra Solem visum

Contra-lucem (Francogallice: contre-jour), plenius photographia contra lucem, est ars photographematum factorum cum camera fontem lucis rectissime petit. Alterna artis vox est inluminatio retrofacta? (back-lighting).

Contra-lucem rem a tergo inlustrat. Haec ratio photographematum factorum singula usitate caelat, fortiorem lucis obscuritatisque dissimilitudinem efficit, silhouette creat, et lineas formasque corroborat. Sol, vel alius lucis fons, saepe videtur vel locus clarus vel fulgor post rem, sed lux implens (Anglice: fill light) latus rei quod ad cameram adspectat inluminare potest. Silhouetting autem fit cum ratio inluminationis (lighting ratio) sit 16:1 vel plus; rationibus inferioribus, ut ratione 8:1, effectus inluminatio tenuis (low-key lighting) potius appellatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Photographiam contra lucem spectant.


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!
photo-stipula Haec stipula ad photographiam spectat. Amplifica, si potes!