Barbaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maghrebia, Occidentalis Orbis Arabici pars.

Barbaria[1] (Arabice; المغرب العربي, qui est Maghrib et Libyce; Tamazgha), etiam Boreo-Occidens Africae, est Africa regio sensu stricto Marocum, Saharam Occidentalem, Algeriam et Tunesiam comprehendens, scilicet Barbaria Minor. Barbaria Maior quoque Mauritaniam et Libyam includit. Imperii Romani tempore, Africa Minor nuncupabatur.

Barbariae nomen Arabicum ex vocabulo Occidentem significante provenit, propter Occidentalem istius regionis situm relatum ad reliquum Orbem Arabicum. Eius contrarium Masrecia (Arabice: المشرق), scilicet Oriens, est, quae Arabicum Orientem ex Aegypto usque ad Iraciam et Paeninsulam Arabicam comprehendentem designat.

Notae [recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus