Ladislaus Bartoszewski
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/82/W%C5%82adys%C5%82aw_Bartoszewski_5644.jpg/180px-W%C5%82adys%C5%82aw_Bartoszewski_5644.jpg)
Ladislaus (Władysław) Bartoszewski (Varsoviae natus die 19 Februarii 1922; ibidem mortuus die 24 Aprilis 2015) fuit rerum gestarum scriptor, diurnarius. et politicus Polonicus, qui inter secundum bellum mundanum 75 000 Iudaeorum a nazistis vexatis auxilium dedit. Itaque decoratus est titulo iusto inter gentes. Anno 1986 Praemium pacis a librorum mercatoribus Germanicis tributum et 1995 Praemium Romano Guardini dicatum accepit. Iam senex bis minister a rebus externis patriae meruit, a die 7 Martii 1995 usque ad 22 Decembris eiusdem anni et ab 30 Iunii 2000 ad 19 Octobris 2001.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ladislaum Bartoszewski spectant. |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Ministri rerum externarum Polonici (1990–)