Guido Aretinus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aretinus.
Wikidata Guido Aretinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 992; Arretium, Abbazia di Pomposa
Obitus: 1050; Arretium

Memoria

(feriae die 7 Septembris)
Monumentum Guidoni Aretino dicatum Aretii positum.

Guido Aretinus[1] (natus inter annos 990 et 1000; mortuus circa annum 1050) fuit monachus Benedictinus, compositor, et continuorum graduum musicorum et notationis musicae auctor.

Vita[recensere | fontem recensere]

In abbatia Pompomensi apud Ferrariam et postea, inter annos 1025 et 1035, Aretii docuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Epistola ad Michaelem[recensere | fontem recensere]

Epistola ad Michaelem erat serum opus Guidonis, probabile scriptum post admissionem apud papam Ioannem XIX. Ut explicuit in epistula ipsa hymnum «Ut queant laxis» esse artem memoriae in provincia cantus plani:

Ad inveniendum igitur ignotum cantum, beatissime Frater! prima et vulgaris regula haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus. [...]
Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote sit haec symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor C, D, E, F, G, a, «Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum, solve polluti labii reatum, sancte Iohannes».[2]
Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? Si quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit. Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut finalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint. Certusque esto, quia in eam vocem neuma finita est, in qua conveniens sibi particula incipit. Si vero descriptam aliquam symphoniam incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut ita proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma finita est. Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te iuvabit haec regula.
—Guido Aretinus, Epistola ad Michaelem[3]
Manus Guidoniana cum XX locibus per phthongos musicales quam gradus hexachordarum

Guido utebatur hymno «Ut qeant laxis» secundum illum gradus hexachordi (Ut, Re, Mi, Fa, So, La) ab versibus memorati erant.[4] Hoc modo:

Ut queant laxis
Resonare fibris
Mira gestorum
Famuli tuorum
Solve polluti
Labii reatum
Sancte Iohannes.
Manus Guidoniana ad initium carminis «O roma nobilis orbis» cum diagramma solmisationis (I-MC cod. 318, p. 291).

Hymnus non solum dedit exemplum vitae monasticae, sed etiam prima syllaba uniusquisque versus amplio in litteris ut ut, re, mi, fa, sol, la (qui appelati erant «sex diversas voces» a Guido) monstraverunt hexachordum a melodia hymni. Inter voces intervalla sunt tonus (ut—re, re–mi, fa—sol, sol—la) et semitonium (mi—fa). Hoc quo efficitur ordinem T—T—S—T—T per hexachordum ut visibiliter apud manum manuscripto Bibliothecae Montis Casini.[5] Hexachordum potest incipere ab C ut (hexachordum naturale), ab F ut (hexachordum molle) et ab G ut (hexachordum durum).

Guido mano cum articulibus quam locos phthongorum utebatur.[6] Phthongi sunt Gamma (Γ ut) incipiens ab pollice cum hexachordo duro, A re, B mi, C fa ut (hexachordum naturale), D sol re, E la mi, F fa ut (hexachordum molle), G sol re ut (hexachordum durum), a la mi re, b mi / b fa, c fa sol ut (hexachordum naturale) etc.

Manus Guidoniana erat pars artis memoriae in musica. Difficultas est mutatio hexachordarum selectandum b mi vel b fa vel mi diesis sub fa (ut a diesis sub b fa)[7] atque manus est instrumentum facendum viam inter tres hexachorda. Manus paginae 291 refert tonum «autentum tetrardum» carminis «O roma nobilis orbis» (incipiendum ab d sol), inde cantor invenit a extremo minimi digiti b mi ut symbolum rubrum «T» monstrat. Itaque finalis cantus est G sol ut. Diagramma solmisationis habet solum hexachordum durum cum sex vocis ab G ut: solmisatio apud verba «et domina» sunt syllabas «m[i] m[i] r[e] v[t]».

Micrologus[recensere | fontem recensere]

Hodie magis quam centum manuscripta cum scriptis Guidonis conservata sunt, fortasse unum vel duo decima erant scripta XI saeculo, maior pars eorum habet solum excerpta tractatus Micrologus. Titulus graecus est traductus etiam in verba latina «brevis sermo in musica» quod habet solum viginti capitula, nonnulla tantum brevia continent solum unum periodum vel duo. Mirus est versio collectionis Montis Casini (I-MC cod. 318, pp.156-291) ubi scriptor, verisimilis cantor abbatiae quod scripsit exempla cantuum in neumis italicis, fecit excerpta multarum tractatuum notarum in capitula (pp. 6-126), deinde tonaria sequuntur. Ad finem collectionis (p. 156) scriptor fecit diagraphum Micrologi substituendum ultimum capitulum ab alibus viginti novem capitulis (pp. 184-291), itaque versio Montis Casini habet quadraginta et novem capitula cum extractis epistolae ad Michaelem. Versiones manuscriptorum sunt similae, sed non eaedem. Selecta sunt duo manuscripta. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955) comparationem facere servit per versionem augmentatam Montis Casini. Editio Gerbertis (1784, ii:2-24) habet nunnullas proprietates qui sunt conservatas a versione XIII saeculi, pars libris cantuum a Diessen.

Introductio ad litteras notarum[recensere | fontem recensere]

Guido monachus cum monochordo et Theodaldus Cannossensis, episcopus Arretii (A-Wn cod. lat. 51, f.35v, Micrologus ff.35r-41v)

Ut dixit in primo capitulo novam artem docendi apud Guidonem non repudiare usum monochordis, sed eius methodus solmisationis nominavit voces ad cognitionem ignoti vel noti cantus:

Igitur qui nostram disciplinam petit, aliquantos cantus nostris notis descriptos addiscat, in monochordi usu manum exerceat, hasque regulas saepe meditetur, donec vi et natura vocum cognita ignotos ut notos cantus suaviter canat.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. 1)[8]

In capitulo secundo symbola notarum esse septem explicuit et omnes XXI (b est b fa sive b rotundum, ♮ est b mi sive b quadratum):

Sequuntur septem alphabeti litterae graves ideoque maioribus litteris insignitae hoc modo: A. B. C. D. E. F. G. [...] Fiunt itaque simul omnes XXI, hoc modo: Γ. A. B. C. D. E. F. G. a. b. ♮. c. d. e. f. g. aa. bb. ♮♮. cc. dd.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. 2)[9]

In capitulo tertio Guido explicuit usum monochordis modo faciliore.

Guido et diesis[recensere | fontem recensere]

Cum magis quam centum manuscripta intentionem auctoris coniectare difficilis est. Tantum versionum capituli decimi sunt ubi differentiae sunt exempla selecta cum et sine notatione (e.g. I-MC cod. 318, p.168 solum cum communione «Diffusa est gratia»). Nonnullae versiones tractant diesem et quomodo inveniat ipsam a divisionibus monochordis. Exemplum est manuscriptum ex Diessen cum passo describendo diesem:[10]

Igitur haec diesis, quae, sicut supra diximus, locum semitonii sumit, nusquam sumenda est, nisi isto modo, cum tritus canitur, et tetrardus producendus est in proto, iterumque deponendus est in semetipso, vel in eodem trito, vel etiam magis infimo.
——Micrologus, passus describendum diesem[11]

Itaque verbum graecum «diesis» (ἡ δίεσις) dicitur minutio intervalli semitonii inter voces mi et fa qui usa est in melu ceterum tonorum ut apud «autentum tritum», «autentum tetrardum» et «autentum protus».[12] Guido vel serus cantor redigendum tractatum explicuit etiam quomodo intervalla iusta diligenter invenire a divisionibus monochordis potuerunt.

Modus inveniendi dieses ab divisionibus cordarum (Micrologus, cap. X)
Metitur autem hoc modo. Cum a G. ad finem feceris novem passus, reperisque a. tunc ab a. ad finem partire per septem, et in termino primae partis reperies primam diesim, inter ♮. et c.
Mox secundus et tertius passus erunt vacui, quartus vero tertii diesis obtinebit locum, qui similiter erit inter ♮♮. et cc.
Modo simili a d. passus fiant totidem ad finem, moxque secundae patebit locus, supradicto ordine, quae erit inter e. et f.
Tunc revertens ad primam diesin, divide ad finem per quatuor, et primus item passus terminabit inter e. et f. secundus inter ♮♮. et cc. reliqui vacant.
Admonemus vero lectorem, ne existimet nos desipere, eoquod primo omisimus ista scribere. Nos enim paratos habebit, post finem operis ex istis respondere sibi; nunc ad cepta revertamur.
——Micrologus (cap. X)[13]

Adiuvat monochordum quam instrumentum cum tres vel quinque cordas imaginare. Deinde, prima corda est G ut, secunda est a re id est intervallum tonus (8:9) in alto, tertia corda d sol id est intervallum diapentis (2:3) in alto.

Hoc modo dieses inter ♮ mi et c fa (D1) atque in octavam inter ♮♮ mi et cc fa (D2) indigent divisione secundae cordae a septem partibus equalibus. Intervallum inter a re et ♮ mi diesis habet proportionem 6:7 (et 3:7 in octava quae est duplum vel dimidium cordae ab ♮ mi diesis). Diesis causat augmentationem tonus inter re et mi quae est quasi tertiam fa!

Alia diesis inveniatur apud cordam tertiam ab d re ubi est diesis tertia inter e mi et f fa (D3). Quoque hinc proportio est 6:7.

Intonatio intervallorum ut ditonus vel tonus augmentatus a diese non est facilis. Itaque postulat usum monochordis quam preparationem consonantiae vocum. Capitula IV-VI tractant cuncta intervalla quam species diatessaron et diapente, hexachordum quam diapente cum tono (cap. IV), species diapason (cap. V) et qualitates intervallorum quam divisones vocum (cap. VI).

Affinitates vocum: modus, tropus, tonus[recensere | fontem recensere]

Guido elaborabat institutionem de musica solum ab quattuor modibus et verbum novum quod nominabat eorum «affinitates vocum»: A—D—a, B—E—♮, C—F—c et D—G—d:

Primus modus vocum est, cum vox tono deponitur, et tono et semitonio, et duobus tonis intenditur, ut A. et D. Secundus modus est, cum vox duobus tonis remissa, semitonio et duobus tonis intenditur, ut B. et E. Tertius est modus, qui semitonio et duobus tonis descendit, duobus vero tonis et semitonio ascendit, ut C. et F. Quartus vero tono deponitur, surgit autem per duos tonos et semitonium, ut G. Et nota, quod se per ordinem sequuntur, ut primus in A. secundus in B. tertius in C. Item primus in D. secundus in E. tertius in F. quartus in G. Itemque nota has vocum affinitates per diatessaron et diapente constructas: A. enim ad D, et B. ad E, et C. ad F, et D. ad G, a gravibus diatessaron, ab acutis vero diapente coniungitur hoc modo:
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. VII)[14]
Affinitates vocum in IV modibus, deest quarto diapente G—d (I-MC cod. 318, p.165)

Itaque sunt quattuor species tetrachordarum et pentachordarum quas Guido appelavit «has vocum affinitates per diatessaron et diapente» secundum ordinem: primus modus (A—D, D—a), secundus modus (B—E, E—♮), tertius modus (C—F, F—c) et quartus modus (D—G, G—d). Initium capituli refert numerum troporum esse septem (hypodorium, hypophrygium, hypolydium, dorium, phrygium, lydium et mixolydium apud Boethium), sed Guido coniunxit septem tropos cum «vocibus» A–G. Studium Guidonis in quattuor tonos plagales habendas diatessaron a gravibus non erat solum simplificationem magni systematis perfecti, sed etiam interpretationem novam quae erat fundamentum diaphoniae sive organi. Guido non indiguit specierum aliarum quattuor octavae (illae autentorum tonorum) quia erat solum quaestionem utrum diatessaron sit in positione acuta an grave. Sine dubio positio gravis erat utilior quoque in cantu autentorum tonorum. Itaque species octavae non intererant ut illae diatessaron et diapente.

Videtur Guidonem evitasse verba tetrachordum et pentachordum, verisimile prohibendum confusionem aut solum vicinitatem cum hexachordo et eius sex vocibus—verbum unicum apud Guidonem et non usum prius in hoc modo.

Denique modus, tropus et tonus sunt tres verba et non debet confundere inter ea. Modus refert species tetrachordis (diatessaron apud Guidonem), pentachordis (diapente apud Guidonem) et octavae (diapason apud Guidonem), tropus invicem proportiones intervallorum apud monochordem et quoque transpositae.

Tropus quam verbum etiam est usus attribuendum ad proprietates geographicas ut in capitulo quattuordecimo:

Horum quidam troporum exercitati ita proprietates et discretas ut ita dicam, facies extemplo ut audierint, recognoscunt, sicut peritus gentium coram positis multis habitus eorum intueri potest et dicere: hic Graecus est, ille Hispanus, hic Latinus est, ille Teutonicus, iste vero Gallus. Atque ita diversitas troporum diversitati mentium coaptatur ut unus autenti deuteri fractis saltibus delectetur, alius plagae triti eligat voluptatem, uni tetrardi autenti garrulitas magis placet, alter eiusdem plagae suavitatem probat; sic et de reliquis.
——Guido Aretinus, Micrologus (cap. XIV)[15]

Attributi graeci antiqui ut dorius, phrygius etc. desunt apud Guidonem, sed hinc coniunctionem ad «facies» troporum est manifestum. Hinc, facies referunt diversitatem inter cantores locales. Latini et graeci possunt etiam esse cantores in Italia ubi ritus graecus et latinus erant praesentes, non solum ritus graecus Thessalonicae et in patriarchatibus Constantinopolis, Hierosolymae et Alexandriae, et diversitas inter cantores latini ut illi mozarabicos in Hispania, cantores Aquitaniae et Lotharingiae in Gallia, et cantores apud lacum Bodamicum in Regno Teutonico cum Helvetia et Austria.

Tonus invicem referet utrum tonalitatem cantus, eius formulas, psalmodiam et intonationem (echema) in contestu aliorum verborum ut «protus» et «tritus», an intervallum cum proportione 8:9 quod potest etiam dividere duo tetrachorda sive diatessera (e.g. A—D—G–a).

Appendix de diaphonia[recensere | fontem recensere]

Vocales quam machinam compositionis cantuum[recensere | fontem recensere]

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Guidoni Aretino ab astronomis dicatus est Guido d'Arezzo, crater planetae Mercurii.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Guido Monachus a nonnullis rerum gestarum scriptoribus appellatus.
  2. Diagraphum in manuscripto tuscianense XII saeculi utitur letteras Γ, A, B, C, D, E, itaque hexachordum durum incipiens ab Gamma ut (CH-CObodmer cod. 77, f. 37v). Serus scriptor addebat imaginem manus apud marginem. Ecce etiam diagramma solmisationis in pagina 191 codicis montecass. 318.
  3. Editio Gerbertis (1784, 44-45).
  4. Posterior erat etiam versionem primi versus incipiens «Domine», inde syllaba Do erat usa apud solmisationem septem syllabarum do, re, mi, fa, sol, la, si secundum Opinioni de' cantori antichi, e moderni a Piero Francesco Tosi, sed non debet confusa esse cum methodo mediaevale apud Guidonem. Guido utebatur septem notis A, B, C, D, E, F, G, sed sine confusione cum sex vocibus hexachordi.
  5. Symbolum intervalli est scriptum in atramento rubro super letteras «vocis» passus in alto, e.g. est scriptum «S» super C quam intervallum passus a B mi ad C fa.
  6. Verbum phthongus sive phthongos (gr. ὁ φθόγγος, «vox») est usum solum singulariter a Guidone («ita in harmonia sunt phtongi» cap. XV Micrologi). Phthongus dicitur per unam notam quam elementum in musica si est positum loco memoriae ut certus articulus mani Guidonianae vel certa tasta tabulae lyrae vel certum punctum divisionis monochordis. Verbum «vox» quam elementum hexachordi verisimile est traductionem latinam verbi graeci «phthongus». Verbum «phthongus» apud Lexicon musicum Latinum medii aevi.
  7. Nonnulla versiones Micrologus tractant diesem (cap. X).
  8. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.91-92).
  9. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.94-95).
  10. D-Mbs clm cod. 5539, f.129r. Ipsum capitulum habet pluriora exempla nota etiam ab alia manuscripta antiquiore ut offertorium «Desiderium animae» (f.128v) cuius melodia incipiens ab C ut est notata a letteris Guidonianis et neumis in modo inusitato, non quam «plagium tritum» cum finale F fa ut, sed «autentum protum» (finalis D re). Diesis faciatur sub tertiam (F fa) et sextam notam (b fa). Aliae versiones incipiant melodiam offertorii ab c fa ut et deductio toni posita est ab verso tonarii «Tertia dies est quod haec facta sunt» qui erat versum tonus tertii cum finale E mi. Propterea tonus offertorii sit tertium sive «autentum deuterum», atque sexta nota sit ♮ mi (Gerbert 1784, exempla ii:10 & 12).
  11. Editio Gerbertis (1784, ii:11).
  12. In tractatu Micrologo nomina tonorum erant secundum terminologiam byzantinam notam ab tonario carolingio, non secundum enumerationem apud Hucbaldem.
  13. Editio Gerbertis (1784, ii:11).
  14. Editio Gerbertis (1784, ii:7-8).
  15. Editio Josephi Smits van Waesberghe (1955, pp.158-159)

Fontes[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ruini, Cesarino (2004). GUIDO d'Arezzo (Guido Aretinus). Dizionario biografico degli italiani. 61. Istituto Giovanni Treccani .
  • Rusconi, Angelo (2012). "Per un’edizione di Montecassino 318". In Nicola Tangari. Musica e liturgia a Montecassino nel medioevo. Atti del Simposio internazionale di studi (Cassino, 9-10 dicembre 2010). Scritture e libri del medioevo. 10. Roma: Viella. pp. 45–50. ISBN 978-88-8334-932-4 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]