Jump to content

Euthyphron

E Vicipaedia
Euthyphron ab Henrico Stephano anno 1578 editus, Latina versione adposita.

Euthyphron Graece (Εὐθύφρων) est unus e primis Platonis dialogis, non multo post 399 a.C.n. scriptus.

In disputatione Socratis cum Euthyphrone, quaestio pietatis (τὸ ὅσιον) tractatur. Ea disputatio, si revera fuit, anno 399 accidit; nam Socrates ob accusationem impietatis a Meleto contra se factam ad archontem regem venit ubi Euthyphronem hariolum forte convenit qui et ipse nomen patris apud archontem detulerat. Quoniam rerum ad religionem pertinentium in primis peritus habetur Socrates ab eo discere cupit quid sit pietas ut accusationes Meleti facilius refutare possit.

Quid sibi proposuerit auctor[recensere | fontem recensere]

Memoriae magistri nuper iniuste damnati et mortui consulit Plato. Quam mendax fuerit crimen impietatis ostendit dum comparat Socratem iustos semper esse deos existimantem et pietatem partem iustitiae esse volentem cum Euthyphrone qui tantum ritus et cultum spectat. Ita religio popularis Atheniensium qui deos omnibus humanis cupiditatibus vexatos ut in carminibus Homericis depingebant sublimiori religionis et deorum aestimationi opponitur. Iudices Socratis religionem intelligere non poterant quia elatior erat quam ut cum volgi opinionibus et cultu civitatis consentiret. Ita Plato argumenta addit quae in Apologia publice pronuntiata necessario omittenda erant.


Praeterea in hoc dialogo Plato Socraticae exemplum investigationis dat quam in Apologia tantum describebat. Nam Socrates Euthyphronem vatem adit qui rerum divinarum peritissimus sibi videbatur atque eum ostendit nihil scire, ne quidem quod sit pietas (τὸ ὂσιον).

De argumento[recensere | fontem recensere]

Euthyphron narrat se suum patrem accusaturum esse de homicidio ex male tractatione cum laboratoribus suis, et contra opinionem hominum vel morem, actionem suam iustam esse, exemplo utens Iovis Cronum condemnantis et mutilantis, ac pietatem facere quae deis placet definit.. Ex hac re controversia disputanda oritur: utrum aliquid recte factum esse iudicandum sit, quia congruat cum voluntate dei omnes leges ac mores ponentis, an quia honestum ac rectum ipsum per se rectum sit ob eamque rem divinae voluntati congruat et appetendum sit. Haec controversia - nostris diebus a philosophis et theologis "dilemma Euthyphronis" appellata - in dialogo non solvitur, sed in aporia finitur quia Euthyphron a Socrate quotienscumque refutatus abire mavult atque rem urgentem excusationis causa profert.

Ηοc in dialogo coepit Plato verbο ἰδέα uti, at non eodem modo atque in dialogis posteris.

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Prima pagina Euthyphronis in antiquissimo manuscripto quod habeamus, Codice Clarkiano dicto, circa 895 exarato.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Euthyphron. Platonis Dialogi Graece et Latine, ex recensione Immanuelis Bekkeri, partis primae volumen prius (Berolini impensis Ge. Reimeri, Oxoniae apud I. Parker, 1816).