Usor:Ssolbergj/2

E Vicipaedia
Bene advenisti in Vicipaediam,
liberam encyclopaediam cui omnes ad adiuvandum invitantur.
Saturni die 1 mensis Iunii 2024.
139 017 paginae Latine scriptae.
Pagina mensis
Statua recens Theophrasti, alterius Lycei scholarchae (Hortus Botanicus Panormitanus)
Statua recens Theophrasti, alterius Lycei scholarchae (Hortus Botanicus Panormitanus)

Theophrastus, Graece Θεόφραστος (natus anno fere 371 a.C.n.; mortuus anno fere 287 a.C.n.) fuit philosophus rerumque naturalium quaesitor et scholarches Graecus, successor Aristotelis in Lyceo. A magistro ipso Aristotele θεόφραστος cognominatus est, "siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit" (Cicero, Orator 19); "nam in Theophrasto tam est eloquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur" (Quintilianus, Institutio oratoria 11.1).

Nomine nativo Tyrtamus, patre Melanta fullone, Eresi in insula Lesbo natus est. Iuvenis Athenas petivit ubi discipulus fit ab initio Platonis, mox autem Aristotelis. Inter annos 347 et 344 a.C.n. cum Aristotele itinera faciens Assi et Stagirae degit. Aristotele Athenis anno fere 323 a.C.n. effugo atque mox in insula Euboea mortuo, Theophrastum opus a magistro relictum suscepisse liquet. Auctori multorum de rebus philosophicis scientificisque librorum successor, ipse libros etiam plures conscripsit, brevissimos autem cum longioribus intermixtos. Theophrastum iam vetulum lectica circumferri solitum; anno aetatis quinto et octogesimo mortuum; pompam eius funebrem Athenienses omnes pedibus consecutos esse ait Diogenes Laertius.

Inter contubernales, qui cum eo discipuli fuerunt Aristotelis, numerare licet Callisthenes, de cuius morte opus scripsit nobis non servatum Callisthenes sive de dolore. Aristoteles dixisse dicitur de Callisthene et Theophrasto "hunc freno, illum egere calcaribus" quod Theophrastus pro acumine ingenii cuncta facillime assequeretur, Callisthenes tardus esset ingenio. Theophrastum cognovisse Alexandrum regem, celeberrimum Aristotelis discipulum, probabile est, indice triviali Hieronymum Rhodium in epistula quadam rettulisse e scripto vel colloquio Theophrasti Philippum et Olympiam subdubitavisse ne Alexander effeminatus et ad venerem impotens foret, indice graviori scientificos expeditionis Alexandri participes res botanicas utilissimas repperisse quae in libris Theophrasti botanicis recitantur

Nuntii

2024[fontem recensere]

Helicopterum in volatu ultimo
Helicopterum in volatu ultimo
Bursa vetus Hafniae
Bursa vetus Hafniae
  • 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
  • 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem puella quaedam graviter laeditur.
Vladimirus Putin
Vladimirus Putin
OTAN
OTAN
Alexius Navalnyj
Alexius Navalnyj
Alexander Stubb
Alexander Stubb
Gabriel Attal
Gabriel Attal
  • 9 Ianuarii: Gabriel Attal ab hoc die primus minister Franciae meret, omnium usque hodie iuvenissimus, solus qui se homosexualem esse nuntiaverit.

2023[fontem recensere]

Iacobus Delors
Iacobus Delors
Henricus Kissinger anno 2016
Henricus Kissinger anno 2016
  • 29 Novembris: Henricus Kissinger, pristinus Civitatum Foederatarum Secretarius Civitatis centum annos natus in Connecticuta moritur.
Scin tu…

… locutionem "Potestas florum" ab Allen Ginsberg excogitatam esse?

… primum legatum Romanum in Sinas anno 166 venisse?

verificationem empiricam propositionis universalis secundum Carolum Popper non fieri posse?

Fayṣal ibn ʿAbd al-ʿAzīz, regem Arabiae Sauditae, a nepote interfectum esse?

Participatio
de / en / es / no / ro

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare!

Alii inceptus

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alii inceptus multilingues et liberi sunt:

Communia
Thesaurus imaginum sonorumque
Vicinuntii
Nuntii
Victionarium
Dictionarium
Vicicitatio
Citationum collectio
Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
Vicifons
Fontes
Vicispecies
Index specierum
Viciversitas
Instrumenta discendi
Meta
Inceptuum Vicimediorum coordinatio