Catharina Novák

E Vicipaedia
Wikidata Catharina Novák
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Novák: imago
Catharina Novák: imago
Nativitas: 6 Septembris 1977; Partiscum
Patria: Hungaria
Nomen nativum: Novák Katalin Éva

Catharina Novák, Hungarice plene Novák Katalin Éva (Segedini in urbe die 6 Septembris 1977 nata) est politica Hungariae.

Alumna est universitatum Corvinianae Budapestinensis, ubi scientiae oeconomicae, et Szegediensis, ubi iuribus studuit. Ab anno 2001 Budapestini apud ministerium rerum externarum, postea apud alia ministeria operam dedit. Legata est parlamento Hungarico ab anno 2018; ministra rerum familiarium a die 1 Octobris 2020 ad 31 Decembris 2021 meruit (quod officium neque antea neque postea exstabat), primo ministro Victore Orbán; quo adnuente mox officium praesidis Hungariae postulavit atque die 10 Martii 2022 rite electa est, Ioanni Áder successor. Die 26 Februarii 2024 demissionem suam petivit, infamosa denuo propter veniam clam datam praefecto orphanotrophii quodam qui stupra celavisset.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hungary’s President Katalin Novak resigns" (10 Februarii 2024) apud Aljazeera

Nexus externi[recensere | fontem recensere]