9:1 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros 9:2 causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis 9:3 coepit inornatos redimitus harundine crines: 9:4 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus 9:5 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam 9:6 turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, 9:7 magnaque dat nobis tantus solacia victor. 9:8 nomine siqua suo fando pervenit ad aures 9:9 Deïanira tuas, quondam pulcherrima virgo 9:10 multorumque fuit spes invidiosa procorum. 9:11 cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, 9:12 "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": 9:13 dixit et Alcides. alii cessere duobus. 9:14 ille Iovem socerum dare se, famamque laborum, 9:15 et superata suae referebat iussa novercae. 9:16 contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi -- 9:17 nondum erat ille deus -- "dominum me cernis aquarum 9:18 cursibus obliquis inter tua regna fluentum. 9:19 nec gener externis hospes tibi missus ab oris, 9:20 sed popularis ero et rerum pars una tuarum. 9:21 tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno 9:22 odit, et omnis abest iussorum poena laborum. 9:23 nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, 9:24 Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. 9:25 matris adulterio patrem petis. elige, fictum 9:26 esse Iovem malis, an te per dedecus ortum." 9:27 talia dicentem iamdudum lumine torvo 9:28 spectat, et accensae non fortiter imperat irae, 9:29 verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. 9:30 dummodo pugnando superem, tu vince loquendo" 9:31 congrediturque ferox. puduit modo magna locutum 9:32 cedere: reieci viridem de corpore vestem, 9:33 bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas 9:34 in statione manus et pugnae membra paravi. 9:35 ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, 9:36 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. 9:37 et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat, 9:38 aut captare putes, omnique a parte lacessit. 9:39 me mea defendit gravitas frustraque petebar; 9:40 haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus 9:41 oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. 9:42 digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, 9:43 inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque 9:44 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus 9:45 et digitos digitis et frontem fronte premebam. 9:46 non aliter vidi fortes concurrere tauros, 9:47 cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu 9:48 expetitur coniunx: spectant armenta paventque 9:49 nescia, quem maneat tanti victoria regni. 9:50 ter sine profectu voluit nitentia contra 9:51 reicere Alcides a se mea pectora; quarto 9:52 excutit amplexus, adductaque bracchia solvit, 9:53 inpulsumque manu -- certum est mihi vera fateri -- 9:54 protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit. 9:55 siqua fides, -- neque enim ficta mihi gloria voce 9:56 quaeritur -- inposito pressus mihi monte videbar. 9:57 vix tamen inserui sudore fluentia multo 9:58 bracchia, vix solvi duros a corpore nexus. 9:59 instat anhelanti, prohibetque resumere vires, 9:60 et cervice mea potitur. tum denique tellus 9:61 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. 9:62 inferior virtute, meas devertor ad artes, 9:63 elaborque viro longum formatus in anguem. 9:64 qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes, 9:65 cumque fero movi linguam stridore bisulcam, 9:66 risit, et inludens nostras Tirynthius artes 9:67 "cunarum labor est angues superare mearum," 9:68 dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones, 9:69 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? 9:70 vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum 9:71 de centum numero caput est inpune recisum, 9:72 quin gemino cervix herede valentior esset. 9:73 hanc ego ramosam natis e caede colubris 9:74 crescentemque malo domui, domitamque reclusi. 9:75 quid fore te credis, falsum qui versus in anguem 9:76 arma aliena moves, quem forma precaria celat?" 9:77 dixerat, et summo digitorum vincula collo 9:78 inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, 9:79 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. 9:80 sic quoque devicto restabat tertia tauri 9:81 forma trucis. tauro mutatus membra rebello. 9:82 induit ille toris a laeva parte lacertos, 9:83 admissumque trahens sequitur, depressaque dura 9:84 cornua figit humo, meque alta sternit harena. 9:85 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu 9:86 dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit. 9:87 naides hoc, pomis et odoro flore repletum, 9:88 sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.' 9:89 Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, 9:90 una ministrarum, fusis utrimque capillis, 9:91 incessit totumque tulit praedivite cornu 9:92 autumnum et mensas, felicia poma, secundas. 9:93 lux subit; et primo feriente cacumina sole 9:94 discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem 9:95 et placidos habeant lapsus totaeque residant 9:96 opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes 9:97 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. 9:98 Huic tamen ablati doluit iactura decoris, 9:99 cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna 9:100 aut superinposita celatur harundine damnum. 9:101 at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor 9:102 perdiderat volucri traiectum terga sagitta. 9:103 namque nova repetens patrios cum coniuge muros 9:104 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. 9:105 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, 9:106 verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. 9:107 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem 9:108 Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, 9:109 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa 9:110 haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!' 9:111 pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem 9:112 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. 9:113 mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis -- 9:114 nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus -- 9:115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, 9:116 nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, 9:117 quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. 9:118 iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, 9:119 coniugis agnovit vocem Nessoque paranti 9:120 fallere depositum 'quo te fiducia' clamat 9:121 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, 9:122 dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. 9:123 si te nulla mei reverentia movit, at orbes 9:124 concubitus vetitos poterant inhibere paterni. 9:125 haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; 9:126 vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta 9:127 re probat, et missa fugientia terga sagitta 9:128 traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. 9:129 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen 9:130 emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. 9:131 excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur 9:132 inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore 9:133 dat munus raptae velut inritamen amoris. 9:134 Longa fuit medii mora temporis, actaque magni 9:135 Herculis inplerant terras odiumque novercae. 9:136 victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat 9:137 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, 9:138 Deianira, tuas, quae veris addere falsa 9:139 gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, 9:140 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. 9:141 credit amans, venerisque novae perterrita fama 9:142 indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem 9:143 diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem 9:144 flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. 9:145 quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, 9:146 dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. 9:147 conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? 9:148 excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? 9:149 quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem 9:150 forte paro facinus, quantumque iniuria possit 9:151 femineusque dolor, iugulata paelice testor?' 9:152 in cursus animus varios abit. omnibus illis 9:153 praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem 9:154 mittere, quae vires defecto reddat amori, 9:155 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus 9:156 ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, 9:157 dona det illa viro, mandat. capit inscius heros, 9:158 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. 9:159 Tura dabat primis et verba precantia flammis, 9:160 vinaque marmoreas patera fundebat in aras: 9:161 incaluit vis illa mali, resolutaque flammis 9:162 Herculeos abiit late dilapsa per artus. 9:163 dum potuit, solita gemitum virtute repressit. 9:164 victa malis postquam est patientia, reppulit aras, 9:165 inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. 9:166 nec mora, letiferam conatur scindere vestem: 9:167 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, 9:168 aut haeret membris frustra temptata revelli, 9:169 aut laceros artus et grandia detegit ossa. 9:170 ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens 9:171 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. 9:172 nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae, 9:173 caeruleusque fluit toto de corpore sudor, 9:174 ambustique sonant nervi, caecaque medullis 9:175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 9:176 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: 9:177 pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, 9:178 corque ferum satia. vel si miserandus et hosti, 9:179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram 9:180 invisamque animam natamque laboribus aufer. 9:181 mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. 9:182 ergo ego foedantem peregrino templa cruore 9:183 Busirin domui? saevoque alimenta parentis 9:184 Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi 9:185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? 9:186 vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? 9:187 vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae, 9:188 Partheniumque nemus? vestra virtute relatus 9:189 Thermodontiaco caelatus balteus auro, 9:190 pomaque ab insomni concustodita dracone? 9:191 nec mihi centauri potuere resistere, nec mi 9:192 Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae 9:193 crescere per damnum geminasque resumere vires? 9:194 quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues 9:195 plenaque corporibus laceris praesepia vidi, 9:196 visaque deieci, dominumque ipsosque peremi? 9:197 his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: 9:198 hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est 9:199 saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. 9:200 sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti 9:201 nec telis armisque potest. pulmonibus errat 9:202 ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. 9:203 at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint 9:204 esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten 9:205 haud aliter graditur, quam si venabula taurus 9:206 corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. 9:207 saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, 9:208 saepe retemptantem totas infringere vestes 9:209 sternentemque trabes irascentemque videres 9:210 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. 9:211 Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata 9:212 aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 9:213 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? 9:214 tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque 9:215 pallidus, et timide verba excusantia dicit. 9:216 dicentem genibusque manus adhibere parantem 9:217 corripit Alcides, et terque quaterque rotatum 9:218 mittit in Euboicas tormento fortius undas. 9:219 ille per aërias pendens induruit auras: 9:220 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, 9:221 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis 9:222 astringi et spissa glomerari grandine corpus, 9:223 sic illum validis iactum per inane lacertis 9:224 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem 9:225 in rigidos versum silices prior edidit aetas. 9:226 nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto 9:227 gurgite et humanae servat vestigia formae, 9:228 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur, 9:229 appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles, 9:230 arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, 9:231 inque pyram structis arcum pharetramque capacem 9:232 regnaque visuras iterum Troiana sagittas 9:233 ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro 9:234 subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger, 9:235 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam 9:236 sternis, et inposita clavae cervice recumbis, 9:237 haud alio vultu, quam si conviva iaceres 9:238 inter plena meri redimitus pocula sertis. 9:239 Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat, 9:240 securosque artus contemptoremque petebat 9:241 flamma suum. timuere dei pro vindice terrae. 9:242 quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore 9:243 Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas, 9:244 o superi, totoque libens mihi pectore grator, 9:245 quod memoris populi dicor rectorque paterque 9:246 et mea progenies vestro quoque tuta favore est. 9:247 nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, 9:248 obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano 9:249 fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas! 9:250 omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes; 9:251 nec nisi materna Vulcanum parte potentem 9:252 sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers 9:253 atque inmune necis, nullaque domabile flamma. 9:254 idque ego defunctum terra caelestibus oris 9:255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum 9:256 dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis 9:257 forte deo doliturus erit, data praemia nolet, 9:258 sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.' 9:259 adsensere dei. coniunx quoque regia visa est 9:260 cetera non duro, duro tamen ultima vultu 9:261 dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam. 9:262 interea quodcumque fuit populabile flammae, 9:263 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit 9:264 Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum 9:265 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. 9:266 utque novus serpens posita cum pelle senecta 9:267 luxuriare solet, squamaque nitere recenti, 9:268 sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, 9:269 parte sui meliore viget, maiorque videri 9:270 coepit et augusta fieri gravitate verendus. 9:271 quem pater omnipotens inter cava nubila raptum 9:272 quadriiugo curru radiantibus intulit astris. 9:273 Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleïus iras 9:274 solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum 9:275 exercebat atrox. at longis anxia curis 9:276 Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, 9:277 cui referat nati testatos orbe labores, 9:278 cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam 9:279 imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, 9:280 inpleratque uterum generoso semine; cui sic 9:281 incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem, 9:282 conripiantque moras tum cum matura vocabis 9:283 praepositam timidis parientibus Ilithyiam, 9:284 quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. 9:285 namque laboriferi cum iam natalis adesset 9:286 Herculis et decimum premeretur sidere signum, 9:287 tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, 9:288 tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti 9:289 ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores 9:290 ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus, 9:291 dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. 9:292 septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, 9:293 fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno 9:294 Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. 9:295 illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque 9:296 quae donare caput Iunoni vellet iniquae. 9:297 utque meos audit gemitus, subsedit in illa 9:298 ante fores ara, dextroque a poplite laevum 9:299 pressa genu et digitis inter se pectine iunctis 9:300 sustinuit partus. tacita quoque carmina voce 9:301 dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. 9:302 nitor, et ingrato facio convicia demens 9:303 vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros 9:304 verba queror silices. matres Cadmeïdes adsunt, 9:305 votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. 9:306 una ministrarum, media de plebe, Galanthis, 9:307 flava comas, aderat, faciendis strenua iussis, 9:308 officiis dilecta suis. ea sensit iniqua 9:309 nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat 9:310 saepe fores, divam residentem vidit in ara 9:311 bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, 9:312 et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est 9:313 Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto." 9:314 exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit 9:315 diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. 9:316 numine decepto risisse Galanthida fama est. 9:317 ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis 9:318 traxit, et e terra corpus relevare volentem 9:319 arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos. 9:320 strenuitas antiqua manet; nec terga colorem 9:321 amisere suum: forma est diversa priori. 9:322 quae quia mendaci parientem iuverat ore, 9:323 ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' 9:324 Dixit, et admonitu veteris commota ministrae 9:325 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: 9:326 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro 9:327 rapta movet facies. quid si tibi mira sororis 9:328 fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque 9:329 impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri -- 9:330 me pater ex alia genuit -- notissima forma 9:331 Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem 9:332 vimque dei passam Delphos Delonque tenentis 9:333 excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. 9:334 est lacus, adclivis devexo margine formam 9:335 litoris efficiens, summum myrteta coronant. 9:336 venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque 9:337 indignere magis, nymphis latura coronas, 9:338 inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, 9:339 dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. 9:340 haut procul a stagno Tyrios imitata colores 9:341 in spem bacarum florebat aquatica lotos. 9:342 carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato 9:343 porrigeret, flores, et idem factura videbar -- 9:344 namque aderam -- vidi guttas e flore cruentas 9:345 decidere et tremulo ramos horrore moveri. 9:346 scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, 9:347 Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, 9:348 contulerat versos, servato nomine, vultus. 9:349 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro 9:350 ire et adoratis vellet discedere nymphis, 9:351 haeserunt radice pedes. convellere pugnat, 9:352 nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo, 9:353 totaque paulatim lentus premit inguina cortex. 9:354 ut vidit, conata manu laniare capillos, 9:355 fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. 9:356 at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi 9:357 addiderat nomen) materna rigescere sentit 9:358 ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. 9:359 spectatrix aderam fati crudelis, opemque 9:360 non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam, 9:361 crescentem truncum ramosque amplexa morabar, 9:362 et, fateor, volui sub eodem cortice condi. 9:363 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, 9:364 et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis 9:365 ostendi loton. tepido dant oscula ligno, 9:366 adfusique suae radicibus arboris haerent. 9:367 nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat 9:368 cara soror: lacrimae misero de corpore factis 9:369 inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant 9:370 vocis iter, tales effundit in aëra questus: 9:371 "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro 9:372 non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. 9:373 viximus innocuae. si mentior, arida perdam 9:374 quas habeo frondes, et caesa securibus urar. 9:375 hunc tamen infantem maternis demite ramis, 9:376 et date nutrici, nostraque sub arbore saepe 9:377 lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. 9:378 cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, 9:379 et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' 9:380 stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, 9:381 et frutices omnes corpus putet esse dearum. 9:382 care vale coniunx, et tu, germana, paterque! 9:383 qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, 9:384 a pecoris morsu frondes defendite nostras. 9:385 et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, 9:386 erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, 9:387 dum tangi possum, parvumque attollite natum! 9:388 plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis 9:389 colla liber serpit, summoque cacumine condor. 9:390 ex oculis removete manus. sine munere vestro 9:391 contegat inductus morientia lumina cortex!" 9:392 desierant simul ora loqui, simul esse. diuque 9:393 corpore mutato rami caluere recentes.' 9:394 Dumque refert Iole factum mirabile, dumque 9:395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat 9:396 Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem 9:397 res nova tristitiam. nam limine constitit alto 9:398 paene puer dubiaque tegens lanugine malas, 9:399 ora reformatus primos Iolaus in annos. 9:400 hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, 9:401 victa viri precibus. quae cum iurare pararet, 9:402 dona tributuram post hunc se talia nulli, 9:403 non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae 9:404 bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci 9:405 haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, 9:406 subductaque suos manes tellure videbit 9:407 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem 9:408 natus erit facto pius et sceleratus eodem 9:409 attonitusque malis, exul mentisque domusque, 9:410 vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, 9:411 donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, 9:412 cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis. 9:413 tum demum magno petet hos Acheloia supplex 9:414 ab Iove Calliroe natis infantibus annos 9:415 addat, neve necem sinat esse ultoris inultam. 9:416 Iuppiter his motus privignae dona nurusque 9:417 praecipiet, facietque viros inpubibus annis.' 9:418 Haec ubi faticano venturi praescia dixit 9:419 ore Themis, vario superi sermone fremebant, 9:420 et, cur non aliis eadem dare dona liceret, 9:421 murmur erat. queritur veteres Pallantias annos 9:422 coniugis esse sui, queritur canescere mitis 9:423 Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aevum 9:424 poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri 9:425 tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos. 9:426 cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore 9:427 turbida seditio, donec sua Iuppiter ora 9:428 solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit 9:429 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur, 9:430 fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, 9:431 quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent 9:432 Calliroe geniti, non ambitione nec armis. 9:433 vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, 9:434 me quoque fata regunt. quae si mutare valerem, 9:435 nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, 9:436 perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet 9:437 cum Minoe meo, qui propter amara senectae 9:438 pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' 9:439 Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus, 9:440 cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis 9:441 et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi, 9:442 terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; 9:443 tunc erat invalidus, Deïonidenque iuventae 9:444 robore Miletum Phoeboque parente superbum 9:445 pertimuit, credensque suis insurgere regnis, 9:446 haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. 9:447 sponte fugis, Milete, tua, celerique carina 9:448 Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra 9:449 moenia constituis positoris habentia nomen. 9:450 hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, 9:451 filia Maeandri totiens redeuntis eodem 9:452 cognita Cyanee, praestanti corpora forma, 9:453 Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. 9:454 Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae, 9:455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; 9:456 non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. 9:457 illa quidem primo nullos intellegit ignes, 9:458 nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, 9:459 quod sua fraterno circumdet bracchia collo; 9:460 mendacique diu pietatis fallitur umbra. 9:461 paulatim declinat amor, visuraque fratrem 9:462 culta venit, nimiumque cupit formosa videri 9:463 et siqua est illic formosior, invidet illi. 9:464 sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo 9:465 igne facit votum, verumtamen aestuat intus. 9:466 iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit, 9:467 Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. 9:468 Spes tamen obscenas animo demittere non est 9:469 ausa suo vigilans; placida resoluta quiete 9:470 saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri 9:471 corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. 9:472 somnus abit; silet illa diu repetitque quietis 9:473 ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: 9:474 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? 9:475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? 9:476 ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis 9:477 et placet, et possim, si non sit frater, amare, 9:478 et me dignus erat. verum nocet esse sororem. 9:479 dummodo tale nihil vigilans committere temptem, 9:480 saepe licet simili redeat sub imagine somnus! 9:481 testis abest somno, nec abest imitata voluptas. 9:482 pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido, 9:483 gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido 9:484 contigit! ut iacui totis resoluta medullis! 9:485 ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas 9:486 noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. 9:487 'O ego, si liceat mutato nomine iungi, 9:488 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! 9:489 quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! 9:490 omnia, di facerent, essent communia nobis, 9:491 praeter avos: tu me vellem generosior esses! 9:492 nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; 9:493 at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, 9:494 nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum. 9:495 quid mihi significant ergo mea visa? quod autem 9:496 somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? 9:497 di melius! di nempe suas habuere sorores. 9:498 sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, 9:499 Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. 9:500 sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus 9:501 exigere humanos diversaque foedera tempto? 9:502 aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, 9:503 aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque 9:504 mortua componar, positaeque det oscula frater. 9:505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum! 9:506 finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. 9:507 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum! 9:508 unde sed hos novi? cur haec exempla paravi? 9:509 quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae 9:510 nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! 9:511 si tamen ipse mei captus prior esset amore, 9:512 forsitan illius possem indulgere furori. 9:513 ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, 9:514 ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri? 9:515 coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit, 9:516 littera celatos arcana fatebitur ignes.' 9:517 Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem. 9:518 in latus erigitur cubitoque innixa sinistro 9:519 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores! 9:520 ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?' 9:521 et meditata manu componit verba trementi. 9:522 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. 9:523 incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, 9:524 et notat et delet, mutat culpatque probatque 9:525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit. 9:526 quid velit ignorat; quicquid factura videtur, 9:527 displicet. in vultu est audacia mixta pudori. 9:528 scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem 9:529 verbaque correctis incidere talia ceris: 9:530 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, 9:531 hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, 9:532 et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem 9:533 posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis 9:534 ante forem, quam spes votorum certa fuisset. 9:535 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index 9:536 et color et macies et vultus et umida saepe 9:537 lumina nec causa suspiria mota patenti 9:538 et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, 9:539 oscula sentiri non esse sororia possent. 9:540 ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, 9:541 quamvis intus erat furor igneus, omnia feci 9:542 (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, 9:543 pugnavique diu violenta Cupidinis arma 9:544 effugere infelix, et plus, quam ferre puellam 9:545 posse putes, ego dura tuli. superata fateri 9:546 cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. 9:547 tu servare potes, tu perdere solus amantem: 9:548 elige, utrum facias. non hoc inimica precatur, 9:549 sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse 9:550 expetit et vinclo tecum propiore ligari. 9:551 iura senes norint, et quid liceatque nefasque 9:552 fasque sit, inquirant, legumque examina servent. 9:553 conveniens Venus est annis temeraria nostris. 9:554 quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere 9:555 credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. 9:556 nec nos aut durus pater aut reverentia famae 9:557 aut timor impediet: tantum sit causa timendi, 9:558 dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. 9:559 est mihi libertas tecum secreta loquendi, 9:560 et damus amplexus, et iungimus oscula coram. 9:561 quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem, 9:562 et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, 9:563 neve merere meo subscribi causa sepulchro.' 9:564 Talia nequiquam perarantem plena reliquit 9:565 cera manum, summusque in margine versus adhaesit. 9:566 protinus inpressa signat sua crimina gemma, 9:567 quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor): 9:568 deque suis unum famulis pudibunda vocavit, 9:569 et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' 9:570 dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.' 9:571 cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. 9:572 omine turbata est, misit tamen. apta minister 9:573 tempora nactus adit traditque latentia verba. 9:574 attonitus subita iuvenis Maeandrius ira 9:575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, 9:576 vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, 9:577 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, 9:578 effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem 9:579 non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' 9:580 ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni 9:581 dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, 9:582 et pavet obsessum glaciali frigore corpus. 9:583 mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, 9:584 linguaque vix tales icto dedit aëre voces: 9:585 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius 9:586 indicium feci? quid, quae celanda fuerunt, 9:587 tam cito commisi properatis verba tabellis? 9:588 ante erat ambiguis animi sententia dictis 9:589 praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, 9:590 parte aliqua veli, qualis foret aura, notare 9:591 debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc 9:592 non exploratis inplevi lintea ventis. 9:593 auferor in scopulos igitur, subversaque toto 9:594 obruor oceano, neque habent mea vela recursus. 9:595 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori 9:596 indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti 9:597 excidit et fecit spes nostras cera caducas? 9:598 nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas, 9:599 sed potius mutanda dies? deus ipse monebat 9:600 signaque certa dabat, si non male sana fuissem. 9:601 et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae 9:602 debueram, praesensque meos aperire furores. 9:603 vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis; 9:604 plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. 9:605 invito potui circumdare bracchia collo, 9:606 et, si reicerer, potui moritura videri 9:607 amplectique pedes, adfusaque poscere vitam. 9:608 omnia fecissem, quorum si singula duram 9:609 flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. 9:610 forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: 9:611 non adiit apte, nec legit idonea, credo, 9:612 tempora, nec petiit horamque animumque vacantem. 9:613 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus 9:614 nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum 9:615 aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae. 9:616 vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti 9:617 ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. 9:618 nam primum, si facta mihi revocare liceret, 9:619 non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. 9:620 quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, 9:621 non tamen ausorum semper memor esse meorum. 9:622 et, quia desierim, leviter voluisse videbor, 9:623 aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, 9:624 vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit 9:625 pectora nostra, deo, sed victa libidine credar; 9:626 denique iam nequeo nil commisisse nefandum. 9:627 et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas; 9:628 ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. 9:629 quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.' 9:630 dixit, et (incertae tanta est discordia mentis), 9:631 cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque 9:632 exit et infelix committit saepe repelli. 9:633 mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, 9:634 inque peregrina ponit nova moenia terra. 9:635 Tum vero maestam tota Miletida mente 9:636 defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem 9:637 diripuit planxitque suos furibunda lacertos; 9:638 iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur 9:639 spem veneris, siquidem patriam invisosque penates 9:640 deserit, et profugi sequitur vestigia fratris. 9:641 utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso 9:642 Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, 9:643 Byblida non aliter latos ululasse per agros 9:644 Bubasides videre nurus. quibus illa relictis 9:645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. 9:646 iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, 9:647 quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, 9:648 pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. 9:649 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo 9:650 concidis, et dura positis tellure capillis, 9:651 Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas. 9:652 saepe illam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis 9:653 tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, 9:654 praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti. 9:655 muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas 9:656 Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo. 9:657 naidas his venam, quae numquam arescere posset, 9:658 subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant? 9:659 protinus, ut secto piceae de cortice guttae, 9:660 utve tenax gravida manat tellure bitumen; 9:661 utve sub adventu spirantis lene favoni 9:662 sole remollescit quae frigore constitit unda; 9:663 sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis 9:664 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis 9:665 nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat. 9:666 Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes 9:667 implesset monstri, si non miracula nuper 9:668 Iphide mutata Crete propiora tulisset. 9:669 proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno 9:670 progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, 9:671 ingenua de plebe virum, nec census in illo 9:672 nobilitate sua maior, sed vita fidesque 9:673 inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures 9:674 vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. 9:675 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore, 9:676 utque marem parias. onerosior altera sors est, 9:677 et vires fortuna negat. quod abominor, ergo 9:678 edita forte tuo fuerit si femina partu, -- 9:679 invitus mando; pietas, ignosce! -- necetur.' 9:680 dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis, 9:681 tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. 9:682 sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum 9:683 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. 9:684 certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo 9:685 vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, 9:686 cum medio noctis spatio sub imagine somni 9:687 Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, 9:688 aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti 9:689 cornua cum spicis nitido flaventibus auro 9:690 et regale decus; cum qua latrator Anubis, 9:691 sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis, 9:692 quique premit vocem digitoque silentia suadet; 9:693 sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, 9:694 plenaque somniferis serpens peregrina venenis. 9:695 tum velut excussam somno et manifesta videntem 9:696 sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, 9:697 pone graves curas, mandataque falle mariti. 9:698 nec dubita, cum te partu Lucina levarit, 9:699 tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque 9:700 exorata fero; nec te coluisse quereris 9:701 ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit. 9:702 laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex 9:703 Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. 9:704 Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras 9:705 expulit, et nata est ignaro femina patre, 9:706 iussit ali mater puerum mentita. fidemque 9:707 res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. 9:708 vota pater solvit, nomenque inponit avitum: 9:709 Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater, 9:710 quod commune foret, nec quemquam falleret illo. 9:711 inde incepta pia mendacia fraude latebant. 9:712 cultus erat pueri; facies, quam sive puellae, 9:713 sive dares puero, fuerat formosus uterque. 9:714 Tertius interea decimo successerat annus: 9:715 cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, 9:716 inter Phaestiadas quae laudatissima formae 9:717 dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. 9:718 par aetas, par forma fuit, primasque magistris 9:719 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. 9:720 hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum 9:721 vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: 9:722 coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, 9:723 quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; 9:724 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget 9:725 hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo, 9:726 vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit 9:727 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque 9:728 cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent, 9:729 parcere debuerant; si non, et perdere vellent, 9:730 naturale malum saltem et de more dedissent. 9:731 nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: 9:732 urit oves aries, sequitur sua femina cervum. 9:733 sic et aves coeunt, interque animalia cuncta 9:734 femina femineo conrepta cupidine nulla est. 9:735 vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete 9:736 monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, 9:737 femina nempe marem. meus est furiosior illo, 9:738 si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est 9:739 spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae 9:740 passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter. 9:741 huc licet ex toto sollertia confluat orbe, 9:742 ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, 9:743 quid faciet? num me puerum de virgine doctis 9:744 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? 9:745 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, 9:746 consiliique inopes et stultos excutis ignes? 9:747 quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, 9:748 et pete quod fas est, et ama quod femina debes! 9:749 spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. 9:750 hanc tibi res adimit. non te custodia caro 9:751 arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, 9:752 non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, 9:753 nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, 9:754 esse potes felix, ut dique hominesque laborent. 9:755 nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, 9:756 dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt; 9:757 quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus. 9:758 at non vult natura, potentior omnibus istis, 9:759 quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus, 9:760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe -- 9:761 nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. 9:762 pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis 9:763 sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' 9:764 pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo 9:765 aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. 9:766 quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, 9:767 nunc ficto languore moram trahit, omina saepe 9:768 visaque causatur. sed iam consumpserat omnem 9:769 materiam ficti, dilataque tempora taedae 9:770 institerant, unusque dies restabat. at illa 9:771 crinalem capiti vittam nataeque sibique 9:772 detrahit, et passis aram complexa capillis 9:773 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque 9:774 quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: 9:775 fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! 9:776 te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi 9:777 cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera 9:778 sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. 9:779 quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce 9:780 consilium munusque tuum est. miserere duarum, 9:781 auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae. 9:782 visa dea est movisse suas (et moverat) aras, 9:783 et templi tremuere fores, imitataque lunam 9:784 cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 9:785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta 9:786 mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, 9:787 quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore 9:788 permanet, et vires augentur, et acrior ipse est 9:789 vultus, et incomptis brevior mensura capillis, 9:790 plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae 9:791 femina nuper eras, puer es! date munera templis, 9:792 nec timida gaudete fide! dant munera templis, 9:793 addunt et titulum: titulus breve carmen habebat: 9:794 DONA . PUER . SOLVIT . QUAE . FEMINA . VOVERAT . IPHIS 9:795 postera lux radiis latum patefecerat orbem, 9:796 cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes 9:797 conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.