Ripa

E Vicipaedia
Ambae ripae fluminis Namoi in Australia, quarum citerior est harenosa, humilis, convexa; ulterior autem est fruticosa, alta, concava.
Ripae fluminis Toleni in Italia

Ripa in geographia est margo fluminis, extremitas terrae quae aqua alluitur. Dicitur de flumine ut litus de mari. Dextra et sinistra ripae sunt eae quae secundum flumen deorsum spectantibus dextra et sinistra sunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad ripas spectant.