Episcopus

E Vicipaedia

Haec pagina munere ecclesiastico explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Episcopus" appellatur, vide Episcopus (discretiva).

Raymundus Leo Burke, cum Archiepiscopus Sancti Ludovici erat, mitram, croceam, et anulum episcopalem gerebat.

Episcopus (Graece ἐπίσκοπος 'inspector') est praesul ecclesiae, qui pro fidelibus in Christi persona agit. In Ecclesia Catholica Romana, episcopatus est summus ordo in sacramento ordinum sacrorum; in Ecclesia Anglicana, sacri ordines sunt unum e quinque sacramentis non biblicis. Iuxta Sanctae Romanae Ecclesiae morem, episcopi et pontifices et antistites vocantur, quia summi sacerdotes sunt.

In Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

In Ecclesia Catholica Romana, munus episcopale hoc modo intellegitur: per successionem apostolicam, episcopus fit apostolorum successor. Episcopi, qui ex divina institutione in apostolorum loco succedunt per Spiritum Sanctum qui vi consecrationis eis datur, in ecclesia pastores constituuntur, ut sint et ipsi doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes gubernationisque ministri. Ipsa consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi munera quoque docendi et regendi, quae tamem natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite (cum Petro et sub Petro) et membris exercere possunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franciscus Godwinus, De praesulibus Angliae commentarius. Londinii, 1616 (Textus apud Google Books)
  • Alphonsus Van Hove, Bishop in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus interni