Cornu

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Cornu (discretiva)

Cornua impalae
Cornu ut instrumentum musicum
Cornua lyrae (lyra ad dextram)
Cornu Synceri cafferis

Cornu[1] est rigida acutaque prominentia ossea aut ceratinea, quae ex capite bestiarum aliquarum, praesertim artiodactylorum, consurgit. Alia cornigera, sicut rhinoceros unicornis, cornu unum habent, alia bicornia sunt. Praeterea, in capite nonnullorum reptilium, inter quae Bitis cornuta, sunt vera cornua parvula, et olim quidem dinosauriorum herbivororum multorum. In mythologia unicornis unum rectum et admodum longum cornu habet.

Sensu latiore cornu res (1.) similes forma, (2.) ex cornu factas significat, sicut

  1. per metaphoram: alam exercitus,[2] lunam crescentem,[3] ramos fluviales,[4] flexum litoris portum ligulamve facientem,[5] conum galeae in quo cristae positae erant,[6] summum montem,[7] dentes elephantorum,[8] antennam insecti,[9] verrucam capitis,[10] etc.
  2. per metonymiam: membranam oculi,[11] ungulam,[12] rostrum aviarium,[13] arcum,[14] instrumentum inflatile,[15][16] latera lyrae,[17] lecythum olei,[18] infundibulum,[19] etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cornu (-us, n.) apud omnes fere auctores; cornum forma additicia in nominativo/accusativo singulari invenitur, sicut Ov. Met. 2.874 [alibi cornu]; Col. Rust. 6.2.7 per cornum [sed per cornu quinquies]; etc.
  2. Caes. Gall. 1.52 et alibi; Liv. 9.40.3 et alibi
  3. Verg. Georg. 1.433; Ov. Met. 1.11; 2.117
  4. Ov. Met. 9.774. Unde fit, ut di fluviales sicut Achelous (Ov. Am. 3.6.35; Stat. Theb. 7.416) et Eridanus (Verg. Georg. 4.371) cornigeri depingerentur.
  5. Cic. Att. 9.14.1; Ov. Met. 5.410
  6. Verg. Aen. 12.89; Liv. 27.33.2)
  7. Stat. Theb. 5.532; Curt. 3.4.4
  8. Varro, Lat. 7.39; Plin. Nat. 18.2
  9. Plin. Nat. 9.95 et alibi,
  10. Hor. Sat. 1.5.58
  11. Plin. Nat. 11.148
  12. Cato, Agr. 72; Verg. Georg. 3.88
  13. Ov. Met. 14.502
  14. Verg. Buc. 10.59; Ov. Met. 5.383
  15. Lucr. 2.620; Verg. Aen. 7.615; Ov. Met. 1.98; 3.533; Hor. Carm. 1.18.14; 2.1.17
  16. Varro, Lat. 5.117 "cornua, quod ea, quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu.
  17. Cic. N.D. 2.57.144; 2.59.149
  18. Hor. Sat. 2.2.61
  19. Verg. Georg. 3.509; Col. Rust. 6.2.7

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad cornua spectant.