Zythum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Zythum (Graece ζῦθος) est potus apud Aegyptos antiquos, ex hordeo aqua resoluto confectus, acris gustu et vini in morem inebrians,[1] quod genus cervesiae appellari potest. Plinius in Naturali historia haec de zytho scribit:

Ex iisdem fiunt et potus, zythum in Aegypto, caelia et cerea in Hispania, cervesia et plura genera in Gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad vini transire mentionem atque a vite ordiri medicinas arborum.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "zythum".
  2. Plinius, Naturalis historia 22.164.