Zvuki mu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Zvuki mu Vilnae anno 1988

Zvuki mu (Russice Звуки му, scilicet Latine Soni mu[1]) grex est Russicus musicae rockianae, Moscuae anno 1983 conditus. Petrus Mamonov gregis conditor fuit. Discus notissimus anno 1991 editus fuit Простые вещи (Haec simplicia vel Res viles) cum compositionibus Серый голубь (Columba livia vel Columba urbana), Шуба-дуба блюз (Šuba-duba blues), Бутылка водки (Aquae vitae lagoena), Пятьдесят второй понедельник (Dies Lunae quinquagesima secunda), Зима (Hiems) etc. Grege dissoluta Petrus Mamonov cum fratre suo Alexio et multis aliis musicis laborabat.

Socii gregis[recensere | fontem recensere]

Petrus Mamonov anno 2011

(tempore Rerum vilium)

  • Petrus Mamonov (Петр Мамонов) — vox, cithara acustica, compositiones omnes
  • Alexius Bortničuk (Алексей Бортничук) — cithara
  • Alexander Lipnickij (Александр Липницкий) — cithara gravis
  • Paulus Chotin (Павел Хотин) — clavile
  • Alexius Pavlov (Алексей Павлов) — tympana

Discographia selecta[recensere | fontem recensere]

  • Простые вещи (Haec simplicia vel Res viles) anno 1988
  • Крым (Crimea) anno 1988
  • Zvuki Mu (litteris Latinis) anno 1991
  • Транснадёжность (Transfidelitas seu Transstabilitas) anno 1991

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod ut soni mugitus intelligi potest (nam vacca Russice му dicit) vel ut titulus pelliculae Soni musicae (in Russia ut Звуки музыки, Soni musicae in numero plurali notum) ridiculose abruptus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]