Ziziphus spina-christi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ziziphus-areva-israel.jpg
Flores, fructus, folia Ziziphi spina-christi

Ordo : Rosales 
Familia : Rhamnaceae 
Genus : Ziziphus 
Species : Z. spina-christi 
(L.) Desf.
   

Ziziphus spina-christi (binomen post Linnaeum a Renato Louiche Desfontaines anno fere 1798 statutum) est arbor spinosa fructifera cuius bacae comeduntur. Ab Africa Septentrionali ad Pakistaniam et Indiam boreo-occidentalem sponte gignitur. Lingua Latina communi haec arbor lotus interdum appellatur, sed idem nomen pluribus speciebus applicatur.

Fructus huius speciei in sepulcro Hemaka aulico Aegyptio, qui anno circiter 2 950 a.C.n. vivebat,[1] et in sepultura Saqqāra 3477 feminae nobilis fere eodem tempore mortuae reperti sunt.

Haec arbor, nomine Graeco παλίουρος "paliurus", a Theophrasto describitur, qui his verbis arbores in Libya et Aegypto crescentes refert: "Paliurus fruticis formam magis habet quam lotus; folium simile folio nostratis, fructus autem diversus: non enim latus, sed rotundus ac ruber,magnitudine fructum cedri aequansaut paullo superans: nucleum continet qui non una comediturmodo acinorum punicae: ceterum dulcis est atque vino infuso et vinum dulcius reddere et ipsum dulciorem fieri aiunt."[2] Arborem bis Alcoranus refert. Sura LIII versibus 14-16 propheta deum vidisse dicitur "iuxta Lotum termini[en]", scilicet ad limites caeli et telluris.[3] Sura LVI versibus 15-41 describuntur epulae benedictorum inter lotos sine spinis et musas (ṭalḥ) bene dispositas celebrantium.[4]

E ramis eiusdem speciei spinea corona[en], quam milites capiti Iesus imposuerunt,[5] plectam esse coniicitur, unde nomen speciale "spina-christi" a Linnaeo impositum. Ibn Sīda, qui medio saeculo XI floruit, auctor est mulieres Aegypti et Syriae sensu lato comas ope surculorum huius arboris pectere.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

Arbor Ziziphus spina-christi iuxta Petza'el in valle Iordanis crescens
  1. Walter B. Emery, Zaki Yusef Saad, Excavations at Saqqara: the tomb of Hemaka (Cairi: Government Press, 1938); William J. Darby, Paul Ghalioungui, Louis Grivetti, Food: gift of Osiris (Londinii: Academic Press, 1977) p. 702
  2. Theophrastus, Historia plantarum 4.3.3
  3. Textus surae LIII Arabice et Latine
  4. Textus surae LVI Arabice et Latine
  5. Marc. 15.17 etc.
  6. Ibn Sīda, Kitāb al-Mukhaṣṣaṣ vol. 11 p. 195 (editionis Cairensis); #Dafni et al. (2005) nota 28

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio
  • "Ziziphus spina-christi (L.) Willd." in Flora of Pakistan
  • Amots Dafni, Shay Levy, Efraim Lev, "The ethnobotany of Christ's Thorn Jujube (Ziziphus spina-christi) in Israel" in Journal of Ethnobiology and Ethnomedicine vol. 1 (2005)
  • René Louiche Desfontaines, Flora Atlantica (1798-1799) vol. 1 p. 201
  • Mehdi Rajabi, Shokufeh Garusi, Hamid-Reza Moezzi, Zahra Nasir-Baghban, "Zizyphus spina-christi for the management of adult asthma" in European Respiratory Journal vol. 42 suppl. 57 (2013) Epitome
  • Abdelaaty A. Shahat, Luc Pieters, Sandra Apers, Naglaa M. Nazeif, Nahla S. Abdel-Azim, Dirk Vanden Berghe, Arnold J. Vlietinck, "Chemical and biological investigations on Zizyphus spina-christi L." in Phytotherapy Research vol. 15 (2001) pp. 593–597 Epitome
  • Amina Sirag Saied, Jens Gebauer, Karl Hammer, Andreas Buerkert, "Ziziphus spina-christi (L.) Willd.: a multipurpose fruit tree" in Genetic Resources and Crop Evolution vol. 55 (2008) pp 929–937 Epitome

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ziziphus spina-christi spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Ziziphus spina-christi apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • Plant List • NCBI • Biodiversity • Plantes d'Afrique • INPN France