Zingiber (cadaver medicatum)

E Vicipaedia
Zingiber in Museo Britannico

Zingiber, Anglice Ginger (appellatione ob commoditatem dato), fuit Aegyptius aetatis Badarianae vel Naqadanae[1] homo, qui ab archaeologis habetur primum exstans Aegypti cadaver medicatum ex Aetate Praedynastica, circa saeculum 34 a.C.n. Corpus, quod habitu fetali iacet et nomen per ludibrium fert ob capillos rutilos (Anglice enim rufi saepe Ginger agnominantur), non est late notum, cum sit praeclarioribus cadaveribus medicatis, sicut Rhamsis II et Setho I, antiquius, et in camera 64 Musei Britannici Londinii facillime videri possit.

Zingiber sepultus erat in harena deserta prope Pathyrin in Aegypto, ubi caelum potest corpora e natura conservare, harena calida siccaque aquam, quae 75 centesima ponderis corporis humani, naturaliter combibente, sine quo humore bacteria non possunt procreare tabemque efficere; Zingiberis ergo corpus conservatum est. Sed incertum est an hoc cadaver medicatum abs consilio accideret; quod vero cum fictilibus sepultum est, veri simile est medicationem propter artem eorum qui sepeliverunt accidisse. Lapidibus super sepulcrum conlocatis, thoes et alia necrophaga fera cadaverinam comedere non poterant. Fictilia cibum potumque fortasse ceperunt qui alimenta ad mortuum nutriendum per iter in vitam futuram posita erant.

Quamquam cadaver ab harena deserta plusquam quinque milia annorum inquinatum est, Zingiber vivus ut videtur cutem subflavam habuit. In Museo Britannico, is in falso sepulcro harena facto iacet, iuxta fictilia et alias eius vitae res, quae ibi a curatoribus positae sunt, ut novum sepulcrum simulet locum ubi inventus est. Talia bona domestica cum corporibus illius aetatis usitate sepulta sunt.

Zingiber tempore Oetzi Glacialis vixit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]