Zillisheim
Zillisheim (Germanice: Zillisheim, Alsatice Zilsa) est commune Francicum 2'555 incolarum (anno 2018) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
Geographia[recensere | fontem recensere]
Hic vicus circiter 7km a Mulhusia ad meridiem distat; flumine Hellelo canalique Rhodanum cum Rheno coniungente adluitur. Suburbium Milhusinum habetur quia plerique incolae in vico tantum habitant, alibi professione aliqua victum quaerunt.
Historia[recensere | fontem recensere]
Hic locus iamdiu habitatus estː in monte ad fines vicini municipii Illfurth posito oppidi Celtici reliquiae inventae sunt[1], ac postea etiam cemeterium Merovidarum aetatis. Medio aevo plura castella ibi aedificata sunt, variis bellis omnino deleta[2].
Aedificia notabilia[recensere | fontem recensere]
Ad vetus molinarium quinti decimi saeculi anno 1869 aedificatum est collegium episcopale quod hodieque omnes discipulorum classes usque ad baccalaureum accipit et catholice educat[3]. Architectus huius collegii fuit curatus parocchialis.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zillisheim spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 47°41′43″N 7°17′44″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68384" apud INSEE |
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |