Ziegenrück

E Vicipaedia
Caminata apud Salam flumen

Ziegenrück vicus est in Circulo Saale-Orla Thuringiae, in Germania. Una cum oppido Ranis communitatem administratoriam iniit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vicus Ziegenrück situs est inter lacus structiles Hohenwartetal et Bleilochtal. Carolus Magnus hic fortalicium contra Sorabos construxisse fertur. Mentio prima anno 1258 fuit sub nomine Slavico Czeganrucke quod flexum fluminis significat. Castelli nunc salvantur grangia (quae saeculo XIX iudicium fuit) et caminata rectangularis.Incolae circum burgum habitantes oppidum modernum ex anno 1328 formabant, quod anno 1525 autem propter auxilium agricolis seditiosis datum sua privilegia perdidit. Possessores fuerunt graviones de Orlamünde, postea casa Wettin, annis inter 1815 et 1945 denique Borussi.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Ecclesia opere Francigeno novissimo naves tres habet et cameram magnam, cui addita est casa parochialis cum ianua generis Renati. Curia saeculi XVI figuras habet allegoricas quae quaestus varios monstrent agricolarum venatorum pastorum. Statio energetica aquae fluentis vetustissima in tota Europa in Ziegenrück invenitur, ubi postea museum energiae aquaticae usitandae (Theodisce: Museum für Wasserkraftnutzung) instituerunt. Anno 1558 mola Fernmühle primo indicata erat, quae mutata annis a 1900 ad 1965 officinae energeticae fuit.

Res periegeticae nostris diebus maximi momenti sunt. Citata caminata in monte castellano in deverticulum iuvenum redacta est. Piscinae et campi tentorii, migratio et cumbarum locatio homines multos sese recreaturos alliciunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ziegenrück spectant.