Zendaya

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zendaya
Res apud Vicidata repertae:
Zendaya: imago
Zendaya: subscriptio
Nativitas: 1 Septembris 1996; Quercupolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Zendaya Maree Stoermer Coleman

Officium

Munus: Cantor, dancer, ostentatrix, television actor, film actor, voice actor

Zendaya (1 Septembris 1996, Quercupoli, in California, CFA) est actrix, saltatrix, cantatrix et vestium ostentatrix americana,[1]. Famam illi tribuerunt partes quas egit in serie quadam Canali Disney emissa, "Shake it up" nuncupata. Nomen personae hac in serie fuit Raquel "Rocky" Blue .

Curriculum[recensere | fontem recensere]

Zendaya artium curriculum inchoavit partes agens in serie Shake It Up nuncupata. Particeps fuit deinde praeconii mercatorii televisifici pro societate Sears cui titulus "I'm Gonna Arrive (Don't Just Go Back)" ("En adsum, tu noli abire"), ad occasionem reditus ad scholam, mense Ianuario 2009, una cum Selena Gomez.

Ante quam partes in Shake it up ageret, fuit vestium ostentatrix pro societatibus Macy's, Mervyns et et Old Navy.

Die 31 Maii 2011 editus est primus disculus illius cantatricis cui titulus "Swag It Out" ("Te ipsum iacta").

Etiam cecinit una cum Bella Thorne in pellicula musicali intitulata "Watch me" ("Me intuere"), quae ab initio adivit gradum 95um recensionis cantionum palmariarum "Billboard Hot 100" nuncupatae, quae recensio tantum momentum adepta est, quantum nulla alia. Etiam partes egit in variis praeconiis televisificis de crepundiis officialibus pertinentibus ad seriem popularem cui titulus ICarly, et pars fuit pelliculae musicalis e programmate televisifico puerili intitulato Kidz Bop, in quo cecinit cantionem cui titulus "Hot'n Cold" (Calidus et Frigus) quam prima Catharina Perry cecinerat.

Filmographia[recensere | fontem recensere]

2017

Televisifica
Annum Titulus Persona Notae
2010 — hodie Shake It Up Raquel "Rocky" Blue Protagonista una cum Bella Thorne
2011
Good Luck Charlie Raquel "Rocky" Blue (shake it up) Contaminatio (anglice "crossover") serierum nuncupatarum "Charlie" et "Shakes It Up"
Disney's Friends for Change Games Ella mateixa Factio rubra
The Greatest Showman Zendaya Acrobata

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zendaya.com, ed. "Formula:Citation error"