Caseus Zamorensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Zamorano)
Jump to navigation Jump to search
Caseus Zamorensis

Caseus Zamorensis,[1][2] appellatione hodierna queso Zamorano, est nomen varietatis casei ovilli in Hispania confectae. Nomen habet a Zamora, appellatione mediaevali et hodierna urbis Ocelli Duri.

Appellatio originis protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub nomine queso Zamorano in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; ab anno 1996 appellationem in Europa protectam habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vb. adiect. "Zamorensis", cf. "Dioecesis Zamorensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!