Iosephus Garaad Cumar

E Vicipaedia
(Redirectum de Yuusuf Garaad Cumar)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Garaad Cumar
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 26 Iunii 1960; Mogadiscio
Patria: Somalia

Officium

Munus: diurnarius

Iosephus Garaad Cumar (Somalice Yusuuf vel Yusuf Garaad Cumar vel Omar; in Mogadiscio natus die 26 Iunii 1960) est anthropologus et diurnarius. Die 21 Martii 2017 minister a rebus externis Somaliae nominatus est, primo ministro Xasan Cali Khayre.

Iosephus Garaad Cumar alumnus est universitatis nationalis Somaliensis in urbe natali, ubi philologiae linguaeque Francogallicae studuit, atque universitatis Senarum ubi anthropologiae. Diurnarius operam dedit praecipue Londinii ubi apud BBC praeses factus est sectionis radioprogrammatum Somaliensium. Anno 2012 in Somaliam reditus, officium praesidis patriae vano petivit sed legatus apud Nationes Unitas anno 2016 factus est. A die 21 Martii 2017 usque in diem 4 Ianuarii 2018 minister a rebus externis Somaliae meruit, primo ministro Xasan Cali Khayre.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]