On ne fait pas d'omelettes sans casser des œufs

E Vicipaedia
Ova (prima acie) quae mox ad ova spongia matris Poulard facienda frangentur

On ne fait pas d'omelettes sans casser des œufs (variis fontibus variatim dictum: scilicet "ova spongia nulla facies nisi ova fregeris") est proverbium Francogallice ante annum 1721 inventum.[1] Saepe in commentariis de rebus novis Francicarum legitur. Ita de pugna anno 1794 gesta: C'est ici le cas de dire qu'on ne fait pas d'omelettes sans casser des œufs; cette bataille fut très-décisive sans doute, mais très-meurtrière des deux côtés ("Hoc casu dicere oportet nulla sphungata fieri nisi ova frangantur: proelium enim sine dubio definitivum fuit, sed exercitui utrique exitiale").[2]

Eisdem annis, in narrationibus Anglice versis de bellis civilibus Francicis, haec locutio nonnumquam Anglice reddita est. Qui primum ita scribit, vocabulum Anglicum omelet haud omnibus notum esse censens, paulo mutavit. They said to him, you have made us lose a great many men. "Ah! One cannot make pancakes without breaking eggs."[3] Diurnarius alius mox versionem fideliorem dedit: It was remarked to him that he had caused the death of a great many persons. Yes, he replied, omlets are not made without breaking eggs. ("'Mortem plurum nostrorum,' dixerunt, 'effecisti;' 'sic,' respondit, 'nam nisi ova frangantur ova spongia non fiunt.'")[4]

Locutionem optime cognitam sunt qui alludunt tantum, verbis complementariis omissis. Paulus Valéry epistulam ad Andream Gide anno 1898 mittens tous ces éternels cocos vituperavit qui veulent faire des omelettes sans casser les inévitables oeufs ("omnes istos fatuos qui ova spongia facere volunt, ovis ineluctabilibus non fractis").[5] Romanus Rolland anno 1911 talibus sententiis politicos, qui novas res sine pugna quaerebant, sprevit: Ils eussent voulu battre l'omelette sans casser d'oeufs. En tout cas, ils aimaient mieux que les oeufs cassés fussent ceux du voisin. ("sphungatum contundere voluerant, ovis non fractis: ad minimum ova aliena, non sua, periclitari sperabant").[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionnaire universel (1721)
  2. Pierre David, Histoire chronologique des opérations de l'armée du Nord (Lutetiae: Guerbart, 1795) p. 55.
  3. Monthly Magazine, or British Register (Aprili 1796) p. 248, fide OED et Word Histories.
  4. Walker's Hibernian Magazine (Maio 1796) p. 411 col. 1, fide OED
  5. Paul Valéry, Correspondance p. 308, fide TLFi.
  6. Romanus Rolland, Jean-Christophe (1911) p. 1291, fide TLFi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Aumelette" in Dictionnaire universel françois et latin (Trévoux: F. Delaulne, 1721) vol. 1 coll. 732-733 ("On ne fait point d'aumelette sans casser des œufs")
  • "Omelette: one can't make an omelette without breaking eggs" in The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)
  • "Omelette" apud TLFi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]