Yggdrasil

Yggdrasillus,[1] vel Yggdrasil[2] (Nordice Yggdrasill), est fraxinus, arbor mundi fabularum Nordicarum.
Edda iunior dicit sub Yggdrasillo locus est deorum sanctissimus, et iudicia eis quotidie hic sunt exercenda. Omnium arborum maxima et praestantissima est, et brachia eius per totum terrarum orbem diffunduntur et coelum supereminent; tres radices sustinent eam, atque in immensum spatium se extendunt, quarum una est in Asis, altera in Hrimthursis, quo loco olim chasma fuerat; tertia super Niflheimo sita est, ubi Hela habitat: et sub hac radice est Hvergelmer, inferiorem vero radicis partem Nidhoeggus adrodit.
Sub ea radice, quae Hrimthursos spectat, fons Mimiris situs est, in quo sapientia et intelligentia humana recondita est. Possessor huius fontis vocatur Mimir; is plenus est scientiarum, eo quod bibit ex fonte in cornu Gjallarhorno. Veniens eо Odinus fonte expetivit, neque prius consecutus est, quam alterum oculum suum pignori opposuisset, de quo et Vaticinio valae narrat.
Tertia radix in caelo sita est, sub qua radice fons est summae sanctitatis, qui fons Urdae dicitur. Ibi est locus iudicii, diis proprius; eo Asae quotidie per Bivrestam equitant. Equis Asarum haec sunt nomina: Sleipnir, qui Odini est, praestantissimus est, octo pedes habens; alter Gladus, tertius Gyller, quartus Gier, quintus Skeidbrimir, sextus Silfrtoppus, septimus Siner, octavus Gils, nonus Falhofner, decimus Gulltoppus, undecimus Lettfelus. Equus Balderi una cum ipso combustus fuit, Thor autem ad iudicium pedibus ambulat, fluviosque per vada transit; haec de radicibis Snorri de Dictis Grimniris enarrat. Ibidem splendidum palatium stat sub fraxino prope fontem, ex quo palatio tres virgines egrediuntur, quarum haec sunt nomina: Urda, Verdanda, Skulda. Hae sunt Nornae, Parcae boreales, quae hominibus aetatem decernunt. Nornae aquam ex fonte quotidie hauriunt, collecta simul argilla, qua fons intrinsecus obtegitur, fraxinumque superinfundunt, ne rami eius rigescant neu putrescent. Нaес autem aqua tam saneta est, ut res omnes huic fonti immersae albescant instar membranulae, alburni dictae, quae putamen ovi intrinsecus convestit. In Urdae fonte duo nutriuntur olores, ex quibus id avium genus descendit.
Vaticinium valae (17-18) imbres et rores de Yggdrasillo venire addit; in Dictis Grimniris in ramis fraxini aquila quaedam, multarum rerum sciens, insidet; inter cujus oculos accipiter sedet, dictus Vedrfolner. Ratatoescus sciurus semper per arborem sursum et deorsum currere dicitur, ferens deorsum aquilae in cacumine sedentis verba ad Nidhoeggum inferius (in abysso) decumbentem (32). Cervi sunt quattuor qui ramos demordent; nominantur autem Dain, Dvalin, Duneyr et Dyrathror (33). Plures sub stirpe serpentes cubant; ramos inprimis hi semper atterent: Goin, Moin, Grabacus, Grafvoelludus, Ofner et Svafner (34).
Nomen fraxini videtur "equus Horridi" ("Yggs", i.e. Odini) significare; ille se de arbore hac suspendit, cum sapientiam Mimiris quaereret; "equus suspensi" est kenning de gabalo.