Yaus

E Vicipaedia
Imago picta Yai inscriptione ea quae dicit: "Imperator Yaus, nomine Fang Xun, virtute par caelo, intellectu deo. Qui eum accedat veluti soli adproprinquat; qui autem eum intueatur veluti nubes vidit."

Yaus[1] (SiniceYáo) fuit magnus rex mythicus Sinarum ante familiam Hia regnatricem conditam, in ordine trium augustorum et quinque imperatorum numeratus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Secundum Cieni Opus chronographicum filius erat Coi (嚳) regis magni; quo decedente, delato imperio primum Cheo (摯) fratri maximo natu, brevi postea annos viginti natus regnum adipiscebatur, cum maiorem in gratiam principibus tribuum iniisset; fama est omnium eius gentis primum leges constituisse, ne quis inpune malefaceret, calendariumque iussisse per longam caeli observationem conficere.

Diluvio postea omnibus in Sinarum terris crebrescente, quod nec novem per annos potuerat coercere, inveniri iussit qui ad tale rerum discrimen dignus; relatum filium quendam caeci, nomine Xunum (舜), heredem fecit, collocatis ipsius filiabus in matrimonium, cui rerum summam tertio anno detulit. Alii verum scriptores iam antiquiores de narratione hac dubitant: nam Yai regnum hunc non per voluntariam abdicationem, sed dolo et violentia sibi arrogavisse, postquam ille in exsilium expulsus esset; quod autem in aetate Confuciana mendacium de translatione imperii fictum esse, ut tamquam veritas rerum usque adhuc praevaleret.

Sententiae posterorum[recensere | fontem recensere]

In Libris historicis regnum Yai sic fertur:

曰若稽古帝堯,曰放勳,欽、明、文、思、安安,允恭克讓,光被四表,格于上下。
Dicunt: vita imperatoris Yao antiquioris indagata, nomen eius Fang Xun; pietate, intellectu, successu, cura ingens, neque id magna contentione; nam illuminatio harum virtutium in quattuor mundi finibus increbescens usque ad caelum et inferos attigit.

Martinus Martinius autem Iesuita in Sinicis historiis iudicium hoc tulit:

Illud non praetermittendum, quod Confutius (h.e. Confucius) & reliqui Philosophi hunc & sequentem Imperatorem pro exemplo ac normi proponunt, in quam ceteri reges intueantur. Certe ab horum gubernatione Sinicam philosophiam & illius axiomata principium habuisse indubitatum est. Nam & hac aetate sapientes ad fidem suis opinionibus aut praeceptis faciendam, eorum acta & modum gubernandi pro argumento indubitato identidem citant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 36.