Yanshui ya

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Huaiyang[en]:Yanshui ya ("anas sale condita") sicut Nanchini in urbe paratur

Nánjīng yánshuĭ yā seu litteris Sinicis 南京鹽水鴨 (scilicet "anas sale condita Nanjingensis") est ferculum typicum urbis Nanchini in provincia Chiamsua Sinarum.

Anas sive anatis membra cum sale et zanthoxylo fricantur ut his aromatibus macerentur. Ius ex aniso stellato, laurae foliis, cortice cassiae, amomo, caryophyllo coquitur cum aqua cepullisque et gingibere necnon sale. Anas in hoc iure bullatur, maceratur, iterum coquitur. Modico iure infuso infertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuchsia Dunlop, Land of Fish and Rice (Londinii: Bloomsbury, 2016) pp. 66-68

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]