Xenocrates Aphrodisiensis

Xenocrates Aphrodisiensis, Graece Ξενοκράτης Άφροδισιεύς, fuit scriptor medicus et diaeteticus. Aphrodisiadi Ciliciae natus, medio saeculo primo floruit si Galenus eum recte aetatis neque sui neque patris sed avi fuisse aestimavit (κατὰ τοὺς πάππους ἡμῶν: 12.248). Plinius maior, qui eadem ratione Xenocrati coaevus fuerit, opus eius septies citavit: “Xenocrates pulei ramum lana involutum in tertianis ante accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita collocari aegrum inter remedia tradit” (Naturalis Historia 22.155).
Opera eius e fragmentis tantum nobis cognoscuntur. Posteriores plures citant: Plinius maior, Clemens Alexandrinus, Galenus, Artemidorus Daldianus onirocriticus, Oribasius, Aëtius Amidenus, Alexander Trallianus. Librum De medicamentis quae ex hominibus animalibusque derivantur satis famosum composuit,[1] propter quem Galenus auctorem vitupervit (ἅνθρωπον γοητείας οὐκ ἀπηλλαγμένον: 11.793). Libellus De alimento ex aquatilibus, apud Oribasium servatus,[2] fortasse pars fuit operis De alimento ex animalibus a Clemente Alexandrino citati.[3]
Opera
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1559 : Conradus Gesnerus, ed., Iani Dubrauii ... De piscinis et piscium in eis aluntur naturis libri quinque ... item Xenocratis De alimento ex aquatilibus Graecè & Latinè nunc primùm aeditus Io. Baptista Rasario interprete]. 1559 (editio princeps) Textus
- 1719 : Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Graeca (Fabricius) vol. 9 pp. 454 sqq.
- 1774 : Ioannes Fridericus Franzius, ed. Lipsiae
- 1794 : Caietanus de Ancora, ed., Xenocratis de alimento ex aquatilibus, cum Latina înterpretatione Jo. Bapt. Rasarii, scholîis Conradi Gesneri et notis integris Jo. Friderici Franzii. Neapoli: Typis Regiis, 1794; Textus apud Internet Archive
- 1814 : Adamantius Coraes, ed., [Xenocratis et Galeni de alimento ex aquatilibus]. Parisiis: Théophile Barrois, 1814; Textus apud Internet Archive
- 1841 : Iulius Ludovicus Ideler, ed., Physici et medici Graeci minores vol. 1 (Berolini: Reimer, 1841) pp. 121-133
- Critica
- Ben Cartlidge, “Juvenal 5.104: text and intertext” in Classical Quarterly n.s. vol. 69 (2019) pp. 370-377 JSTOR
- Chr. G. Gruner, Variae lectiones Xenocrateae. Ienae, 1777
- Hans Herter, "Xenokrates 7" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 9A ii (1967) coll. 1529–1531
- D'Arcy W. Thompson, “Fish in Tiber” in Classical Review vol. 52 (1938) pp. 166-167 JSTOR
- Alain Touwaide, "X(enokrates) von Aphrodisias" in Der neue Pauly vol. 12 pars 2 (2002) p. 623
- Max Wellmann, "Xenokrates aus Aphrodisias" in Hermes vol. 42 (1907) pp. 614–629
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |
- Vide p. 47: textus opusculi De alimento ex aquatilibus intra textum Oribasii editus