Xaverius Jacquelart

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Xaverius Jacquelart, doctor utriusque iuris, natus Lovanii 15 Ianuarii 1767 et mortuus Bruxellis in domo sua via Regis die 19 Novembris 1856, natus 89 annos et 10 menses.

Fuit ultimus vivus professor veteris Studii Generalis Lovaniensis.

Primum studuit in Collegio Sanctae Trinitatis Lovanii, postea didicit philosophiam in Paedagogio porci et promotus est anno 1786 in Facultate Artium.

Die 28 iunii 1791 factus est licentiatus utriusque iuris.

Fuit professor in Facultate Iuris in Studio Generali Lovaniensi.

Post dissolutionem Studii Generalis Lovaniensis factus est professor in Facultate iuris novae Universitatis Publicae Lovaniensis.

Xavierus Jacquelart fuit ultimus possessor domus 12, Wetstraat Bruxellis ubi nunc habitant ministri Finantiarum Belgii.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pierre François Xavier De Ram, Analectes pour servir à l'histoire de l'Université de Louvain, Lovanii, 1854, p. 155 (Biographica Xaverii Jacquelart, ultimus vividus professor supressi Studii Generalis Lovaniensis).