Wytegra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Wytegra
Res apud Vicidata repertae:
Wytegra: insigne
Civitas: Russia
Locus: 61°0′0″N 36°27′0″E
Numerus incolarum: 10 324

Gestio

Procuratio superior: Q27554194

Geographia

Superficies: 16 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Wytegra (discretiva)

Wytegra[1] (Russice Вытегра) est urbs regionis Vologdensis Russiae et districtus Wytegrani caput. In ripis fluminis eiusdem nominis sita est; 15 chm ab ostio fluminis, in Onegam lacum influentis, distat. Incolarum circa 10 milia habet (anno 2020).

Historia[recensere | fontem recensere]

Factoria quaedam Novogardiensium loco Wytegrae iam anno 1496 memoratur. Via e Novogardia in Scheksnam per Wytegram agebat, et postea e Petropoli in Archangelopolim. Anno 1776 Wytegra caput circuli gubernii Olonecensis facta est. Systemate aquario Mariano constructo mercatores Wytegram celebrabant.

Wytegra media in ripa Wytegrae fluminis

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°0′0″N 36°27′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wytegram spectant.