Wool

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wool (Dorcestriae)
Wool
Wool
Oppidi collocatio in comitatu Dorcestria

Wool est oppidum comitatus Dorcestriae in Anglia meridioccidentali situm. Incolae oppido sunt 4,118 (anno 2001) quamquam annum iam quindecimum numerus fluctuabat — altissimus fuit 4,300 anno 1992 — ob propinquitatem institutorum militarium. Oppidum in angusto Fluvii Frome historico situm est et dimidia inter Durnovariam et Wareham. Domus Praedii Woolbridge, aedificium saeculi 14i, est proprietas gravis quae parum extra oppidum sita est et quae est locus feriarum nuptiales pro Tess in libro Tess of the d'Urbervilles. Sunt aliae proprietates graves ut ecclesia medii aevi Holy Rood, Linea Principalis Meridi-Occidentalis inter Stationem Waterloo et Vimutium, et casae stramento tectae apud Via Fontis.

Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1280.[1]

Prope ad orientem oppidi est rudus Abbatiae Bindon, quae anno 1539 Dissolutione Monasteriorum destructa est, postquam saxi adhibiti sunt ad castellos aedificandos in Portunia insula, Lulworth, et Vimutio.

Secundum scientiam vulgarem, tantum unum aedificium Bello Orbis Terrarum II die 3 Maii 1941 destructum est. Aedificium fuit casa parva cui nomen erat "Two Birches" (Latine: Duae Betulae), quae in Bailey's Drove sita est. Postea haec casa restructa est.

Est pons saxeus ordinis singulae qui 500 metris septentrionale ex statione situs est. Iam hic pons non est autocinetis in usu. Est saxum in medio pontis in quo scribitur quod qui pontem deformanti aut laedenti transportabuntur (id est ad Australiam aut aliam coloniam poenalem demittentur) ad reliquum dierum eorum.

Pons iuxta oppidum Wool

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wool spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!