Wolfgangus Capito

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Wolfgangus Capito
Res apud Vicidata repertae:
Wolfgangus Capito: imago
Nativitas: 1478; Haguenau
Obitus: 4 Novembris 1541; Argentoratum
Patria: Germania

Officium

Officium: rector of the University of Basel
Munus: Theologus, professor
Patronus: Universitas Basiliensis

Consociatio

Religio: Protestantes

Familia

Coniunx: Wibrandis Rosenblatt

Wolfgangus Fabricius Capito (natus Wolfgang Köpfel anno 1478 Hagenoae – propter pestem mortuus est die 4 Novembris 1541 Argentorati) theologus ac reformator ecclesiae et urbis Argentorati.

Vita[recensere | fontem recensere]

Friburgi Brisgoviae primo medicinae, secundo iuribus, tertio theologiae studuit. Anno autem 1512 praepositus Benedictanorum Bruxaliensium factus est. Tres annos post Basileae fuit praedicator et professor in theologicis. Studiis Graecis Hebraicisque terminatis scholasticam deseruit et exegesi continuo veritatem Christianam (biblicam) petebat.

Lutherum inde a principio admirabatur, quamvis ex anno 1519 se servitiis Alberti archiepiscopi Moguntini praestaret. Ex anno 1523 communitati Sancti Thomae Argentorati praefuit ubi denique reformationem amplexus est. Una cum Bucero Confessionem Tetrapolitanam (pro Confessione Augustana exarans particeps fuit et Synodo Bernensi (1532) et Concordia Wittenbergensi (1536).

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Institutionum Hebraicarum libri duo;
  • Enarrationes in Habacuc et Hoseam Prophetas;
  • Vita Oecolampadii .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martin Heimbucher: Prophetische Auslegung: Das reformatorische Profil des Wolfgang Fabricius Capito ausgehend von seinen Kommentaren zu Habakuk und Hosea. Francofurti 2008, ISBN 3-631-57759-1
  • Hans Scholl: Wolfgang Fabricius Capitos reformatorische Eigenart. In: Zwingliana 16/2 (1983) Digitalisat
  • Olivier Millet: Correspondance de Wolfgang Capiton (1478–1541). Analyse et index (d'après le Thesaurus Baumianus et autres sources). Mission de la Recherche du Ministére des Universitas, Argentorati 1982, ISBN 2-85923-007-6
  • James M. Kittelson: Wolfgang Capito. From humanist to reformer. Brill, Leiden 1975, ISBN 90-04-04312-8
  • Beate Stierle: Capito als Humanist. Gütersloher Verlagshaus Mohn, Gütersloh 1974, ISBN 3-579-04326-9
  • Otto Erich Strasser: La pensée théologique de Wolfgang Capiton dans les dernières années de sa vie. Université de Neuchâtel, Novocasti 1938

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Capito spectant.