Jump to content

Witzenhusa

E Vicipaedia

Witzenhusa[1], vel Germanice Witzenhausen, lingua incolarum Witzenhusen, est municipium in Hassia sepentrionali situm atque una e maioribus oppidis pagi Verrae Visnerique.

Municipium habet paulo plures incolas sedecim milibus; notum est etiam ob multas aedes Medii Aevi et Universitatem agrestem, quae apparet pars Universitatis Cassellanae.

At extra quoque fines Hassiae Witzenhusa bene nota est propter cerasa optima regionis, e quibus deliciae, i.e. placentae, suavia ac vina fiunt, deinde ob cerasos tempore veris florentes et imprimis ob reginam cerasorum quotannis novam eligendam.

  1. Dronke, E. F. J. (Ed.). (1844). Codex diplomaticus Fuldensis. Theodor Fischer.