Latinitas bona

Witness for the Prosecution

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tyrone Power partes agit viri caedis accusati.

Witness for the Prosecution est pellicula iudiciaria Americana a Billy Wilder moderatore anno 1957 disposita, quae in brevi fabula eiusdem nominis ab Agatha Christie docta posita est. Partes principales a Tyrone Power, Marlene Dietrich, Charles Laughton et Elsa Lanchester aguntur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

In hac pellicula Wilfridus Robarts (Charles Laughton), causidicus celeberrimus, Leonardum Vole (Tyrone Power), hominem de caede amicae aetatis mediae suspectum, defendendum accipit. Christina Vole (Marlene Dietrich), coniunx Germanica Leonardi Vole, primum pollicetur pro defensione rei testari adfirmareque hunc maritum suum alibi fuisse quam in loco delicti. At Christina, comperto hoc matrimonium non valere — nam, cum Leonardo nuberet, adhuc alio matrimonio iuncta erat — accusatoris testis fieri constituit. Dicit in suggestu testatorio coniugem suum sane homicidium confessum esse rogasseque ut mentiatur: ipsam tandem verum dicere velle.

Dum haec in iudicio geruntur, Robarts causidicus in statione ferriviaria occurrit mulieri, quae ei porrigit litteras a Christina Vole scriptas cuidam nomine Max. Res quarum mentio in illis litteris fit magnam Christinae mentiendi causam paebere videntur. Quas litteras Wilfridus ad iudicium refert, et iudices iurati Leonardum Vole absolvunt.

Post iudicium soli Wilfridus et Christina Vole in exedra manent. Christina, quamvis maritum suum caedis noxium esse sciret, falsis litteris dicit effecisse se, ut maritus innocens videretur. Preterea se amare Leonardum dicit atque ideo fecisse ut fecit. Deinde Leonardus exedram intrat et caedem fecisse se palam confitetur: eodem crimine iterum accusari non posse. Mox osculis obtegitur a Diana (Ruta Lee) datis, puella, quae ei vera est amatrix. Quibus deliciis lacessita Christina maritum suum cultro perfodit. Itaque Wilfridus etiam Christinam Vale defendere constituit.

Histriones[recensere | fontem recensere]

  • Tyrone Power: in fabula Leonardus Vole, vir crimine accusatus
  • Marlene Dietrich: in fabula Christine Vole (nata Helm), coniunx Leonardi
  • Charles Laughton: in fabula Wilfridus Robarts, patronus Leonardi Vole
  • Elsa Lanchester: in fabula nosocoma domestica Wilfridi Robarts
  • Ioannes Williams: in fabula Brogan-Moore, consiliarius iudicialis Wilfridi Robarts
  • Henricus Daniell: in fabula advocatus Leonardi Vole, qui Wilfridum de hac causa informat
  • Ian Wolfe: in fabula H. A. Carter, magister officinae Wilfridi Robarts
  • Torin Thatcher: in fabula accusator publicus (Crown prosecutor)
  • Norma Varden: in fabula Aemilia Jane French, muiier interfecta
  • Una O'Connor: in fabula Janeta McKenzie, dispensatrix Janetae French, testis accusatoris
  • Francis Compton: in fabula Justice Wainwright, iudex
  • Philippus Tonge: in fabula Hearne, inspector principalis (Chief Inspector)
  • Ruta Lee: in fabula Diana, amatrix Leonardi Vole