Winsenia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Winsenia
Res apud Vicidata repertae:
Winsenia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°22′0″N 10°13′0″E
Numerus incolarum: 34 896
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: André Wiese
Procuratio superior: Circulus Harburgensis

Geographia

Superficies: 109.77 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Bahlburg, Borstel, Gehrden, Hoopte, Laßrönne, Luhdorf, Pattensen, Rottorf, Roydorf, Sangenstedt, Scharmbeck, Stöckte, Tönnhausen
Territoria finitima: Hamburgum, Drage

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Pritzwalk, Fukui, Le Pont-de-Claix, Drezdenko, Fukuiensis

Tabula aut despectus

Winsenia: situs
Situs Winseniae in Circulo Lüchow-Dannenberg
Winensiae Forum

Winsenia (Theodisce Winsen (Luhe)) est urbs ad ripam fluminis Luyae in Saxonia Inferiori sita. Caput Circuli Harburgensis est. Ad Winseniam etiam pertinent vici Bahlburg, Borstel, Gehrden, Hoopte, Laßrönne, Luhdorf, Pattensen, Rottorf, Roydorf, Sangenstedt, Scharmbeck, Stöckte, Tönnhausen.

Historia[recensere | fontem recensere]

Winsenia die 21 Maii 1158 in actis primum descripta est. De anno 1299 primos nuntios de castello Winseniae habemus. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810/11 pars Regni Westphaliae erat, deinde ad usque annum 1814 ad Primum Imperium Francicum, tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Usque ad annum 1937 Harburgum caput erat, tum oppidum magnum Provinciae Hannoverae Borussiae. Sed Lex de Hamburgo Magno Condendo decernebat Harburgum partem urbis Hamburgorum futurum esse. Tamen Harburgum ad annum 1945 caput regionis mansit. Deinde autem Winsenia caput promota est. Ab anno 1946 pars est Saxoniae Inferioris.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Alii[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Brahms (1833–1897), compositor adulescens otii consumendi causa Winseniae bis commoratus est.

Res publica[recensere | fontem recensere]

Senatus Urbis[recensere | fontem recensere]

Senatus Urbis e 38 sedibus senatricum senatorumque componitur, qui electione communale deliguntur ad quinque annos. Consuli quoque licet sententiam dicere in Senatu Urbis.

Consul Urbis[recensere | fontem recensere]

Illic est tabula omnium Consulum Urbis Winseniae.

  • 1946–1948: Wilhelm Rohlandt (SPD)
  • 1948–1952: Fritz Broistedt (DP)
  • 1952–1956: Albert Bollmann (DP)
  • 1956–1971: Fritz Broistedt (DP, anno 1959 CDU)
  • 1971–1972: Walter Köster (CDU)
  • 1972–1984: Heinrich Riedel (CDU)
  • 1984–2001: Gustav Schröder (CDU)
  • 2001–2005: Bodo Beckedorf (CDU)
  • 2005–2011: Angelika Bode (sine factione)
  • anno 2011: André Wiese (CDU)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Winseniam spectant.