Win Myint

E Vicipaedia
Wikidata Win Myint
Res apud Vicidata repertae:
Win Myint: imago
Nativitas: 8 Novembris 1951; Danubyu
Patria: Birmania

Officium

Officium: Member of the House of Representatives of Burma, President of Myanmar, Speaker of the House of Representatives of Myanmar, President of Myanmar
Munus: politicus

Consociatio

Factio: National League for Democracy

Familia

Coniunx: Cho Cho

Win Myint vel litteris Birmanicis ဝင်းမြင့် (prope oppidum Danubyu die 8 Novembris 1951 natus) est politicus Birmaniae. Alumnus est universitatis artium scientiarumque Rangunensis ubi geologiae studuit. Causidicus curiae supremae et advocatus curiae superioris annis 1980 operam dedit.

Propter novas res Birmanenses[en] fautas in carcerem anno 1988 missus, post duos annos liberatus, comitiis statim victor, legatus est parlamento Birmanensi quod, regimine militari interdicente, non convenit. Anno 2012 iterum electus, ab anno 2015 usque in 2018 orator camerae repraesentantium acclamatus est. Die 28 Martii 2018 praeses patriae a legatis electus est, statimque liberationem incarceratorum fere 8 500 decrevit. E quo officio a consilio militum, duce Min Aung Hlaing, die 1 Februarii 2021 deiectus est. Eodem die a militibus comprehensus una cum Aung San Suu Kyi in carcerem missus est, ubi hodie usque manet. Praeses vicarius Myint Swe, olim militaris, praeses ad interim fungitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani